{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 34","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":209,"text":"In ipsis etiam Corinthiis ibi erant qui non credebant resurrectionem mortuorum, quae singularis fides est Christianorum; quod cis ita dicit Apostolus: Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo dicunt quidam in vobis quia resurrectio mortuorum non eat? Non dixit, In hac terra, vel in boc mundo; sed, in vobis, inquit. Neque enim posset de Cbrisli resurrectionc præscribere, nisi jam utique Christianis, quibus de ipsa resurrectione Christi dicit, Sic prædicamus, et sic credidistis (Id. xv, 12, 11). Nunc attendamus verba illa, quibus Corinthiorum Ecclesiam in Epistolæ principio sic laudat, ut dicat,. Gratias ago Deo meo sen'per pro vobis, in gratia Dei quæ data est vobis in Christo Jesu, quia in omnibus divites facti estis in illo, in omni verbo et in omni scientia; sicut testimonium Christi confirmatum eat in vobis, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia. Ecce sic erant ditaii in Christo in omni verbo et in omni scicntia, ita eis nihil deerat in ulla gratia, ut in illis essent qui resurrectionem mortuorum adhuc usque non crederent. Puto autem quod isti quibus nihil deerat in ulla gratia, non ducebant jugum cum eis qui resurrecturos mortuos non credebant. Ecce quomodo non ducunt jugum cum infidelibus, quamvis eidem populo misceamur, ct sub eisdem sacerdotibus, eisdem Sacramentis imbuantur.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 32.25-36","label":"32.25 to 32.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/32.25"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/35"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}