{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 40","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/40.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Quanti emere debuimus, ut subscriptionum nostrarum, quæ in eodem mandato demonstrabantur, numerositate commoti, exigerent totius concilii noatri præsentiam; cx quo concilio nonnisi decem et octo secundum edictum Cognitoris aderamus, et quaestionem falsitatis inferrent, quod alii pro aliis subscribere potuerunt? Sic enim perventum est, ut. eorum quoque numerus recenseretur, et ipsi in ea falsitate deprehenderentur, cujus in nos suspicionem intendere voluerunt: ita ut non solum quidam in eorum mandato legerentur subscripsisse pro absentibus, qui nee Carthaginem venerant; verum etiam quemdam recitatum et non respondentem cum in Itinere defecisse dixissent, quæsitumque ab eis esset, quomodo apud Carthaginem subscribere potuerit qui in itinere jam defecerat; post magnas angustias perturbationis atque inconstantis et variae responsionis suæ, non venientem, sed posteaquam subscripsit, ad propria remeantem in itinere defecisse asseverarent: dsinde sub fivina testilicatione interrogai, utrum cum constaret fuisse Carthagini, vebementius perturhali dicerent, Quid, si alius se pro codem apposuit *? atque ita verbis sais falsitatem quam nobis objecerant, in suo mandato apparqisse, et convictam claruisse firmarent. CAPUT XXIV. - 41. Quanti emere debuimus, ut cum vellent de numerositate gloriari, etiam in hoc mendacia sua proderent? Nam cum aliquanto amplior nostrorum numerus adfuisset, dictumqne a nobis esset, alios centum ferme episcopos catholicos, partim senectute, partim valetudine, partim diversis necessitatibus impeditos non venisse Carthaginem; illi hoc audito, multo plures suos non venisse dixerunt. Sicut etiam nunc pius quam quadringentos per totam Africam se esse jactantes, obliti suni quod ip sua notoria I posuerunt, usque adeo se omnes venisse Carthaginem, ut eis solis exceptis quoe vel jn propriis sedibus, vel in itinere tenuit corporis aegritudo, nec gravissimos senes annositas ej labor proljsi itineris potuerit impedire. Et lectae sunt in mandato eorum subscriptiones, sicut facta supputatione respondit Ο̣fficium, ducentae septuaginta ṇο̣veṃ 4, ̩a̩nnumeratis ẹtiam in quibuṣ falsitas deprebensa est, et qui pro aḅsentibu̩s subscripserant, quod ægritudine detenti non potuerint venire Carthaginem. Quomodo ergo verum est plures quadringentis cos esse, quando illos solos Carthagipem non venissc dixerunt, quos valetudo corporis impedivit: cum et pro ipsis quibusdam alii subscripserunt; ut pon dicamus hoc pro omnibus ægrotantibus esse factum? An forte sic eos invaserat pestilentia, ut eorum tertiam partem repente prosterneret? Sic autem a primate suo' per tractoriam fuerant evocati, qua prætermissis omnibus properarent convenire Cartbaginem, ut scirent se decepisse I quod haberent op̣ṭιṃum in causa, quicumque venire noluiussent. Hpc erat videlicet optimum in pausa, ut ingens eorum numerus appareret: quasi tanto plus prosit ad aliquid facilius inveniendum, quanto major fuerit quærentium multitudo cæcorum!","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/38"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 42.1-15","label":"42.1 to 42.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/42.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/42.1"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}