{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 45.1-17","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 45.1-17","ref":"45.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quando vel quanto pretio emere possemus, quod ipso timore turbati, red ire ausi sunt ctiam ad illius temporis præscriptionem, ubi dixcrant lapsam esse jnm causam, et quatuor mensibus evolutis agi jam omnino non posse? Quid est hoc? Quis tam ido- Deus judex inveniri potest animi eorum, quam timor iste sic expressus, sic apertus; ut cum timor soleat adimere libertatem, isti tam libere timuerint, ut judicium suum de mala sua causa nec silentio tcgerent, sed verbis apertissimis proderent? vehementem trepidationem ad extorquendam confessionem! Tam fortis ex ore prosilivit timor, ut ejus impetu de fronte fugerit pudor. Si non legerentur 1 ea, quibus ostendebatur Caecilianus accusatus atque purgatus, petitores propter agendam causam inquirchanlur, personæ discutiebantur: et quamvis morarum tendiculæ, ne ad ipsam causam perveniretur, tergiversatorie necterentur; tamen propter agendam causam etiam ista postulari veluti jure videbantur. Postquam causa optima Caeciliani recitanda prolata est, revocatur explosa et convicta præscriptio, diem causae agendæ jam transisse clamatur. CAPUT XXVI. — 46. Quid adhuc exspectatis quid pro nobis pronunliavcrit Cognitor, cum videatis quid contra se ipsos episcoporum vestrorum pronuntiaverit Umor? Dederat certe ipse Cognitor potestatem, ut alium cum illo quem vellent judicem constituerent: quod illi recusaverunt; quoniam si aliquem delegissent, mentiri vobis non possent etiam a nobis ipsum fuisse corruptum. Sed fecerunt quod recusaverunt: prorsus constituerunt cum illo alterum judicem, non quemlibet extrancum, sed intimum suum. Ecce ipse timor eorum alius judex fuit: certe ipse a nobis nihil accepit, et pro nobis libere judicavit: non gratificatus cst corum personæ, quibus internus hærbat, de quorum secreto cubiculo procedebat: et antequam causat diceretur, prior judicavit, quia eam prior in ipsorum corde cognovit. Denique processit ille ut causam nossel, processit iste qui noverat: ille judicavit stando, audiendo, loquendo;","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 44","label":"44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/44"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.18-33","label":"45.18 to 45.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}