{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 45.18-33","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 45.18-33","ref":"45.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"iste tantummodo in medium procedendo. Puto quod melius dicerent ut causa jam non ageretur. Quanto enim citius eam finivit litigatorum timor, quam Cognitoris labor? Ille quaerebat quid ex eorum chartulis legeretur: iste indicavit quid in eorum cordibus ageretur. CAPUT XXVII. — 47. Quomodo autem ad hoc venerant, territi eis quae prolata fuerant recitanda, ut dicerent jam lapsam esse causam temporibus, et agi non posse? Proposüerunt nobis quod jam fuerat ante transactum: ut si de Scripturis sanctis ageremus, illa minime legerentur; si autem illa recitanda legeremus, babere se validam præscriptionem, ut lapsam temporibus causam omnino agi non sinerent: cum ipsi non servaverint, quod ante promiserant, se mandato nostro, ubi nos Ecclesiæ causam Scripturarum testimoniis egisse confessi sunt, similiter se Scripturarum testimoniis responsuros; qui petitorum discutiendas esse personas, non more disputantium, sed more litigantium contendebant. Respondimus ergo eis, ut si nihil aliud agi mallent, nisi ut quæreretur quæ vel ubi sit catholica Ecclesia, causam ejus nos nonnisi divinis, quibus praenuntiata est, testimoniis ageremus: si autem hominibus aliqua crimina objiccrent, quoniam nec ipsi ea possent testimoniis divinis, sed aliquibus aliis talibus documentis ostendere, etiam nos ea documentis talibus purgaturos. Sic illis assidue sua inania repetentibus, bacc a nobis perseverantissime repetita sunt: sic eos veritas vicit, et ad illa quae protuleramus audienda confutatos superatosque constrinxit. Videbant enim, si nulla crimina Caeciliani objicerent communioni nostrae, nibil sibi remanere unde suam ab unitate separationem quoquo modo excusarent: si autem objicerent crimina Caeciliani, nee a se nisi talibus documentis posse asseri, nec a nobis posse aliter defendi. CAPUT XXVIII. — 48. Jam vero illud inter hos eorum contentiosissimos strepitus, quanti emendum fuit, quod cum diceremus hoc nos proponere, ut crimina quoe solent objicere nostræ communioni, quæ per omnes gentes dilatatur, probarent si possent, ut hinc eorum separatio, utrum justa fuerit nosceretur;","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.1-17","label":"45.1 to 45.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.1"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.34-50","label":"45.34 to 45.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}