{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 45.34-50","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 45.34-50","ref":"45.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"responderunt, alienam causam nos agere velle, hoc est, transmarinarum Ecclesiarum, quibus haec non objicerent, quoniam inter Afros esset ista contentio: illas vero Ecclesias potius exspectare debere, ut eoa Bibi copulent qui in hac Collatione vicerint, et ipsi cum eis habeant catholicum nomen? Quid ergo adbuc quæritis, quidve dubitatis, quam Ecclesiam tenere debeatis? Ecce habetis eam, contra quam vestri episcopi causam se non habere confessi sunt, cui communio nostra conjuncta est, unde ipsorum communio separata est. Si enim modo eam exspectare debere dixerunl, ut qui nostrum vicerint, ipsi ei copulentur, et cum illa teneant catholicum nomen: jam uti. que mnjores nostri majores eorum ante vicerunt; ideo illi Ecclesiæ copulati catholicum nomen in ejus unitate tenuerunt. Isti autem si a majoribus nostris jam in suis majoribus victi sunt, quare nobiscum adhuc usque contendunt? Si autem victi non sunt, quare non communicant illi Ecclesiae, quam negare catholicam non valentes, nullam causam contra eam se habere confessi sunt? Ecce Ecclesia catholica transmarina in tot gentibus dilatata, quem debere exspectare dixerunt; ut eos sibi qui vicerint copulet, quomodo exspectare debet eos sibi copulare qui vicerint, nisi ab eis criminibus de quibus inter nos agitur, aliena sit? Nam si ab eis aliena non est, ctiam ipsa rea victa cum victis quomodo sibi est copulatura victores? Porro si ab his criminibus, sicut fatentur, aliena est; alieni et nos sumus, qui eidem communione cohaeremus. Nam si propter istam communionem nos contaminat crimen alienum; et ipsam, cui communicamus, crimen contaminat nostrum. Sed ipsa confessi sunt non pollutam crimine Afrorum, quamvis ei Sacramentorum communione socientur: ɨbi ergo convicti sunt nee nos pollui potuisse crimine illorum, quibus Sacramentorum communione sociamur, quia nullo nexu consensionis involvimur. Quanquam et ipsius Caeciliani victrix causa eisdem verbis istorum facillime demonstratur.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.18-33","label":"45.18 to 45.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.18"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.51-66","label":"45.51 to 45.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.51"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}