{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 45.51-66","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 45.51-66","ref":"45.51","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.51","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.51.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Si enim confligentibus nobis exspectare debet Ecclesia transmarina ab istis criminibus aliena, at eos qui vicerint, sibi et catholico nomini adjungat; tunc exspectabat, quando majores istorum cum Caeciliano acriter confligebant. ille ergo tunc vicit, quem sibi post conflictum illa quae hoc exspectaverat copulavit. Aut si potuit et pollutum sibi in Sacramentorum communione copulare, et sicut jam confessi sunt, ab his criminibus impolluta persistere; multo magis vicimus hinc ostendentes proprium onus quemque portare, et nec causam causæ, nec personam praojudicare personæ. CAPUT XXIX. — 49. Jam vero ut mandato nostro, ubi universam causam complexi fueramus, nec repen- Onis verbis, sed conscriptis litteris respondendum putarent, quanti emendum fuit? Sic enim constitit eos respondere non potuisse bis omnibus, quae in nostro mandato posita, nec attingere omnino suis litteris voluerunt. Neque enim potest aliquis dicere, prosecutionem nostram memoriter eos non potuisse retinere, et propterea rebus necessariis non omnibus respondere voluisse. Editum est eis mandatum nostrum per notoriam postulantibus, et hoc ipsum allegantibus, ut instructi possent ad omnia respondere. Et cum jam septem delecti essent a cæteris. qui omnia pro omnibus agerent, litteras tamen ipsas quibus nostro mandato respondere conati sunt, totius concilii sui nomine protulerunt, tanquam epistolam ab omnibus illis ad Cogaitorem datam. Quam si nollemus admittere, jure optimo faceremus: neque enim ordinis erat, ut post injunctam septem hominibus causam, jam quidquam nisi per illos qui delecti fuerant, ageretur. Sed ne litteris nostris litteras eorum timuisse videremur, sine ulla haesitatione ut legerentur admisimus. Optandum enim, et ut dixi, emendum erat, ut post tot dierum dilationem, quam eis petentibus concesseramus, aflerrent elucubratum laborem, in quo eos mandato nostro non respondisse, satis utrasque litteras legentibus appareret, et nos eisdem ipsis litteris eorum sine ulla dilatione mox respondisse constaret.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.34-50","label":"45.34 to 45.50","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.34"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 45.67-69","label":"45.67 to 45.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/45.67"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}