{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 54.16-31","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 54.16-31","ref":"54.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.16.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Ita manifestissime constitit, non solum nullam Caeciliani damnationem fuisse postea consecutam, verum etiam ejas absolutionem atque purgationem, et poenam illorum detestabili indulgentia fuisse firmatam, Haec tam excellentia documenta, quod fatendum est, non habebamus in manibus, sed forsitan si alicubi esse audiremus, unde nobis gratis dari non possent, quolibet præmio perveniremus, ut nobis scribenda permitterentur. Quantum autem daremus, si venale proponeretur, ut pro nobis etiam ab ipsis adversariis legerentur? CAPUT XXXII. — 55. Quid videtur addi jam poase, ut nos cumulatius adjuvarent? Et tamen addiderunt. Commemoraverunt enim causam Felicis Aptagnensis 1, a quo Cæcilianus fuerat ordinatus, eut Felici traditionis crimen intenderant. Absoluto autem Caeciliano cum perficiendæ instaretur unitati, quaestionem de isto Felice commoverant, eo modo posse arbitrantes Cæcilianum jam,purgatum alienis criminibus irretiri. Etiam haec ergo causa Felicis discussa est proconsulari judicio (a); ubi liquidissime innocentia Felicis apparuit. Sed quoniam quidam Ingentius, qui eidem judicio adversum Felicem falsam se fecisse confessus est, nec puniri facile debuit ubi causa episcopi vertebatur, nec facile a proconsule dimitti potuit tanti criminis reus, nisi Imperatore consulto, quo instante illa omnia gerebantur: retulit inde proconsul, et rescripsit Imperator, ut ad ejus comitatum idem Ingentius mitteretur, volens majores istorum, a quibus quotidie interpellabatur, in praesentia confatari; nihil tamen dubitans de purgatione, imo eam verborum quoque suorum manifestatione confirmans, sicut rescriptum ejus ostendit. Hæc nos omnia doenmenta causae Felicis in manibus habebamus, et disposueramus tradere recitanda. In quo ipsi nos praevenerunt, et easdem Imperatoris litteras de Ingentio ad se mittendo priores protulerunt; et recitaverunt, jam fortasse nobis ea non recitaturis, quia sufficere putabamns etiam causam Caeciliani ita peractam esse, ut nihil amplius exigi videretur. Sed adversariis nostris id agentibus, ut persecutio quam majores eorum apud Imperatores nostris majoribus fecerunt, et eorum calumniæ superatae cumulatius apparerent;","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 54.1-15","label":"54.1 to 54.15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.1"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 54.32-45","label":"54.32 to 54.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.32"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}