{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 54.32-45","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 54.32-45","ref":"54.32","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.32","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.32.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"quid faceremus, nisi oblata libenter accipere, et gratias Domino in omnibus agere? Constantini ergo litteras ipsi protulerunt, ipsi recitaverunt. Incredibile videtur esse quod dico, sed gesta testantur: conscriptae sunt eorum prosecutiones, tenentur subscriptiones. Ipsi, inquam, recitaverunt, Constantinum scripsisse2 quod Ætianus proconsul in causa Felicis audientiam præbuerit competentem, et quod a crimine traditionis innocentem Felicem fuisse constilerit. Sed Ingentium ad comitatum suum propterea mitti voluisse, ut his, inquit, qui in præsentiarum agunt, et diuturnis diebus interpellare non desinunt, præsentibus et coram assistentibus apparere et intimari possit, frustra eos Cæciliano invtidiam comparasse, et adversus eum violenter insurgere voluisse. Ipsi recitaverunt. Quia nostrum hoc auderet optare, ut quos iniquitas fecerat nostros accusatores, eos veritas nostros faceret defensores!? Sic et illum Balaam, quem temporibus antiquis ad maledicendum Dei populum conduxit iniquitas, benedicere compulit veritas (Num. XXIII). CAPUT XXXIII. —56. Sicut autem ordo consulum ostendit, quem tunc considerare temporis angustia non sinebat: neque enim præsto erant libelli qui consulares vocantur, aut quisquam eos rem tam inanem crederet objecturos, ut respondere nos vellent, quid misso Ingentio gestum fuerit, vel utrum omnino sit missus Ingentius, cum et innocentiam Felicis proconsularis sententia declaraverit, et eamdem sententiam responsio Imperatoris ab ipsis prolata et recitata firmavcrit: et magis utique ipsi protulissent, si quid misso Ingentio pro se gestum fuisse confiderent: sicut ergo consulum ordo declarat, primo Cæcilianus episcopali judicio Melchiadis est absolutus (a), deinde non post longum tempus Felicem proconsulari judicio constitit innocentem, ac sic postea Caecilianus etiam ab Imperatore inter partes cognoscente purgatus est: deinde post quatuor annos adversarii ejus ignominiosa illa indulgentia relaxati sunt. Nam Melchiades judicavit Constantino ter et Licinio iterum consulibus, sexto nonas octobres. Ætianus proconsul causam Felicis audivit, Volusiano et Anniano consulibus, quinto decimo calendas martias, id est, post menses ferme quatuor.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 54.16-31","label":"54.16 to 54.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.16"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 54.46-59","label":"54.46 to 54.59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.46"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}