{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 54.75-94","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 54.75-94","ref":"54.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Nee sibi ipsi magni videantur, quod eis honorem in unitate deferimus quem possideant liberandi: hunc enim habentes extra unitatem magis sunt inde damnandi. Signa quippe militaria perniciosius ab usurpatoribus habentur, quam si omnino non haberentur, nec tamen eis correctis et in castra Imperatoris redactis illa franguntur aut abolentur; sed eos quos antea prodebant atque puniebant, jam ornare incipiunt et munire. Quid adhuc attenditis ad eorum insanas querelas et vana mendacia? Nocte causa finita est, sed ut nox finiretur erroris. Nocte dicta sententia est, sed fulgens lumine veritatis. Inclusos se tanquam in carcere fuisse conquesti sunt: ibi et nos eramus; aut utrisque facta est injuria, aut utrisque adhibita diligentia. Sed quomodo dicamus injuriam, quando in tam spatioso et lucido et refrigeranti loco nos fuisse recolimus? Aut quomodo erat carcer, ubi erat et judex? Postremo clausos fuisse nos nesciebamus, qui simul intus eramus: ipsi unde sciunt, nisi quia fugere fortasse voluerunt. Sed quis non videat quod ista inania et ridenda potius quam refellenda de tali Cognitore non dicerent, si pro sua causa possent validum aliquid invenire quod dicerent? Scimus quam multi vestrum, et forte omnes aut pene omnes, dicere soleatis, 0 si in unum locum convenirent! o si aliquando conferrent, atque illis disputantibus veritas appareret! Ecce factum est, ecce convicta est falsitas, ecce apparuit veritas: quid adhuc fugitur unitas? quid adhuc contemnitur charitas? Quid nobis est per hominum nomina dividi? Qui nos creavit unus est Deus, qui nos redemit unus est Christus, qui nos consociare debet, unus est Spiritus. Jam nomen Domini honoretur, et appareat vobis in jucunditate, ut agnoscatis fratres vestros in ipsius unitate. Jam in prosecutionibus episcoporum vestrorum, qui nos separabat error est victus: aliquando in cordibus vestris vincatur et diabolus, et gregi suo collecto atque pacato sit propitius qui hoc præcipit Christus.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 54.60-74","label":"54.60 to 54.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/54.60"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}