{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Donatistas Post Collationem 8","citation":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/8.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Ad Donatistas Post Collationem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem","urn":null},"verse":false,"words":256,"text":"Nun itaque polluunt mali bonos in eodem agro, in cadem area, in eisdem pascuis, in eisdem retibus constituti; quia non eis communicant boni, sed altari et Sacramentis Dei. Communicant autem malis, qui consentiunt factis malorum. Scriptum est enim: Non solum qui faciunt ea, verum etiam qui consentiunt facientibus (Rom. 1, 32). CAPUT VI. — Cum vero mali pacis conservandae necessitate tolerantur, non iniquitatis communicandæ societate appetuntur, ut cum zizaniis triticum suavem pluviam pariter bibat, servet tamen ubertatem suam, nec convertatur in zizaniorum sterilitatem, sed utrumque simul usque ad messem crescat, ne forte cum colliguntur zizania, eradicetur simul et triticum, nullam cum bonis habent mali participationem salutis vel perditionis. Quæ enim participatio jusitiæ cum iniquitate? Nullam cum bonis habent mali societatem regni, aut ignis æterni. Quce enim societas luci ad tenebras? Non habent mali cum bonis consonantiam vitae ac voluntatis. Quæ enim consonantia Christi ad Belial? Non habent boni cnm malis partem, nec in poena criminis nee in præmio pietatis. Quæ enim para fideli cum infideli (II Cor. VI, 14, 15)? Et cum intra eadem retia donec ad litus perveniant, pariter divina Sacramenta percipiunt, isti sociantur, illi dbsociantur; isti consonant, illi dissonant; isti habent partem cum misericordia, illi cum judicio: quoniam misericordiam et judicium cantat Ecclesia Domino (Psal. c, 1): et qui manducat indigne, judicium non alteri, sed sibi manducat (I Cor. XI, 29). De ipso quippe pane, et de ipsa dominica manu et Judas partem, et Petrus accepit: et tamen quæ societas, quae consonantia, quae pars Petro cum Juda? Quoniam nec causa causæ praejudicat, nec persona personæ.","prev":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 6.9-24","label":"6.9 to 6.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/6.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/6.9"},"next":{"citation":"Ad Donatistas Post Collationem 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/ad-donatistas-post-collationem/9"},"credit":{"text":"Augustine, Ad Donatistas Post Collationem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp738/tmp738/tmp738.tmp738.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}