{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 10.1-29","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 10.1-29","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":284,"text":"Proferam contra me sermones: haec confitentis sunt. et dicam ad dominum: noli me docere inpium esse: noli me tentare ultra quam possum ferre nec mihi sinas accidere, quibus mihi inpietas persuadeatur. aut bonum est tibi, si inique egero? non est autem tibi bonum, si inique egero; non ergo iniuste ita me constituisti. quia despicis opus quod manus tuae fecerunt? si quod despicis opus manuum tuarum. ad consilium inpiorum animaduertisti? sed non eius inpietatis quae hominibus adparet. et: ad consilium inpiorum animaduertisti? non quia placet illi ut inique agant. aut sicut homo perspicit, perspicis? quia utique non sicut homo perspicis: ideo in consilium inpiorum animaduertisti; est enim inpietas quam tu solus uides et ab hominibus non uidetur. aut humana est uita tua? id est breuis, ut non possis de perpetuitate iudicare. et peccata mea inuestigasti: non enim latere te potuerunt quae latent homines. scis enim me nihil inpie fecisse: nam quantum ad homines nihil inpie feci. sed quis est qui de manibus tuis eripiat? iudicantis. sicut deus iudicas, cum uides etiam eas inpietates quas homo non uidet. postea uero mutatus percussisti me: se scilicet mutato, non deo, quia mutatus homo mutatum deum sentit, ut per tenebrarum diuturnitatem mutati oculi mutatum solem sentiunt. memor esto quia de luto finxisti me: tua ergo misericordia indigeo. in terram me iterum conuertes: morte, quae est poena peccati. nonne tamquam lac mulsisti me? quia etiam [iam] mortalibus praebuit misericordiam, cum homines de hominibus informi primordio formauit. haec ergo cum in te sint, scio quia omnia potes: quia tantae bonitatis sunt, ut carnalem quoque substantiam operentur. quodsi et peccauero, custodies me: aut ut non me perdas aut ne lateat peccatum meum. et si iustus fuero, non possum respirare: in conspectu hominum;","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 9.63-73","label":"9.63 to 9.73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.63"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 10.30-52","label":"10.30 to 10.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/10.30"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}