{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 18","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":257,"text":"Verba Baldad Sauchitis. et.lumen inpiorum extinguetur: noli ergo mirari, si et tuum tamquam inpii lumen extinctum est. lux eius fuerunt tenebrae in domo: claritas domus eius, id est fuerunt aut diabolus aut antichristus. et lucerna super eum extinguetur: exiguum et terrenum lumen. capiant infimi substantiam eius: quae habere ille uoluit, habeant humiles. inmissus est enim pes eius in laqueum: ipse enim captus est dominum persequendo. confortabit super eum sitientes: ut uincant eum esurientes et sitientes iustitiam. absconditus est super terram funiculus eius: quo capiatur, hoc est ea quae illi quasi conceduntur. et captio eius in semitis: qua transit. per circuitum perdant eum dolores: undique. et multi circa pedes eius ueniant in angustia famis: multi qui eum sequuntur uel qui ei obsequuntur. comedantur rami pedum eius: doctrinarum eius, id est qua it. rumpatur de habitaculo eius sanitas: tranquillitas huius uitae. et teneat eum necessitas causae regalis: oportunitas punitionis eius, quae ualebit ad gloriam dei, propter quod modo illi permittitur cupiditas sua. causam regalem dicit. quia se Christum iactabit. habitet in tabernaculo eius in nocte eius: necessitas causae regalis cruciet conscientiam eius, adpetitio tyrannidis; in nocte: in supplicio caecitatis eius, quando damnatur. aspergentur speciosa eius sulphure: quibus placebat, igne foetido concrementur. et de sursum inruet messio eius: a deo. et non sit nomen eius in facie platearum ubi erat: tollatur de memoria populi. et non sit cognoscibilis in populo suo: ad tantam deiectionem ueniat, ut a suis non agnoscatur. nec resaluetur sub caelo domus eius: aliqui enim resaluabuntur. sed in populo eius uiuant alteri: aliis subiugetur populus eius.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 17","label":"17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/17"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 19.1-25","label":"19.1 to 19.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/19.1"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}