{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 21.27-46","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 21.27-46","ref":"21.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.27.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":217,"text":"intestina eius plena sunt adipe: habet laetitiam. et medulla eorum diffunditur: intestinorum, quia non tenet intra se bona sua, sed inpendit illa uel in se uel in aliis. itaque scio uos audacter mihi insistere: non enim considerate dicitis. quia dicitis: ubi est domus principis? uel inpiorum uel superbi; quia putabant hic eis auferri bona, cum plerique etiam pleni his uitam finierint per ea puniendi. et ubi est uelamen in tabernaculis inpiorum? honor. interrogate eos qui transeunt per uiam: qui non delectantur uia, sed transeunt per eam. et signa eorum non ignorabitis: uel inpiorum quae dant transeuntes, dicentes quid eis futurum sit, uel a quibus cognoscantur inpii. quis adnuntiabit coram eo uiam eius? coram inpio uiam suam nemo nisi dominus adnuntiat fiducialiter, quia ipse ei respondet. et tamen \"et ipse- dominus in sepulcrum deductus est:\" ita merces pietatis non hic speranda est. et super aceruum uigilauit: ante enim ipse resurrexit, quam aceruus resurgeret resurgentium. dulces fuerunt ei lapides torrentis: quos saeculum non subuertit, id est discipulos suos. et post eum omnis homo sequitur et ante eum innumerabiles. aut:. post eum omnis homo, id est unus homo, et ante eum innumerabiles» qui nunc in numero hominum deputati sunt, aut: post eum turba credentium et ante eum patriarchae et prophetae. quomodo ergo consolamini me inaniter? praesentia bona uel mala suadentes.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 21.1-26","label":"21.1 to 21.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/21.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/22"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}