{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 27.1-20","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 27.1-20","ref":"27.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":286,"text":"Et spiritus diuinus in naribus meis: hic ostenditur prophetice eum dicere quae dicit et prophetice cognoscere quia isti consolatores eius dolo pleni sunt. absit a me iustos uos dicere, donec moriar: etiamsi usque ad mortem persequamini me, quia uos libere reprehendo. nec enim separabo innocentem: ne uos autem. nec enim conscius sum mihi iniquum quid commisisse: illi enim solent plerumque aliis parcere, qui metuunt sibi aliquid ueri obici. quae enim spes est inpio? quia expectat. ne quis putaret male eum optasse inimicis suis, hic aperuit quo animo dixerit. inpietatem quippe illorum uult euerti et perire superbiam: quod fit cum soluitur ab inpietate anima quae tenebatur rea: soluitur autem per confessionem paenitentis hominis et gratiam ignoscentis dei. ergo: quae enim spes est inpio? interrogatio et responsio: quia expectat et confidit in domino, si forte soluatur aut preces eius ex au d i at dominus. potest quidem et alius sensus occurrere in his uerbis, sed non ita contexitur et libro et fidei, ut quasi totum ex desperatione sit, quod spem prorsus non habeat inpius, cum aduersus hoc scriptum sit: credenti autem in eum qui iustificat inpium, deputatur fides eius ad iustitiam. et ideo quod sequitur gratia domini dicere intellegitur. aut si euenerit ei necessitas: ideo debemus expectare gratiam soluentis. numquid enim in necessitate, id est in tentatione habuit fiduciam meritorum in conspectu dei? aut si inuocauerit exaudiet eum? si tamquam fiducia operum suorum inuocat, quae nulla sunt. quapropter adnuntiabo uobis quid sit in manu domini: quid disponat deus. ecce omnes nostis quia uane uana loquimini: ob hoc gratia iam expectanda est. quomodo enim allegauit merita operum suorum uana uane loquens? possessio uero potentium ueniet ab omnipotente super eos: ut possideant eos potentes, id est diabolus et angeli eius.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 26.24-35","label":"26.24 to 26.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/26.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/26.24"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 27.21-34","label":"27.21 to 27.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.21"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}