{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 27.21-34","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 27.21-34","ref":"27.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":283,"text":"potentes autem ideo dicit, quia isti infirmabuntur sequentes uanitatem, ut in eos illi praeualeant duces et principes uanitatis, quomodo et dominus fortem eum appellat non ob aliud nisi quia tenet inualidos. quodsi multi fuerint filii eius, in occisionem erunt: filios eius dicit, qui eum ad seducendum inuitant, falsorum dogmatum persuasorem in damnationem. si autem iuuenes facti fuerint, indigebunt, id est: si confirmati fuerint in errore, indigebunt; non enim eos satiauit uanitas. et qui circa eum sunt, morte morientur: qui simillimi ei sunt ad seducendum. et uiduis eorum non miserebitur: plebibus, quas seduxit cum eis, uiri morte desertis, quasi fidem illis coniugalem in erroris promissione seruauerit. quodsi et collegerit ut terram argentum, id est: si prudentes et sapientes, cum adhuc terra et lutum sunt, id est, cum adhuc stulta et carnalia sentiunt, eis consenserint, postea correcti et cognoscentes ad iustos conuertentur. erunt enim eorum domus sicut tinea et aranea, quam seruauit: cor uel conscientiam. aut domus dixit munimenta quibus se protegunt, uerum astuta et latebrosa, sed inualidissima, sicut tineae folliculus quo se abscondit et araneae cauerna, in quam se recipiendo cooperit et claudit eam. quam seruauit autem intellegitur se ipsam in illa cauerna, quia non omnes araneae hoc faciunt: propter spontaneam et interiorem corruptionem iniquae cogitationis et propter inutilia opera, quae quasi diligenter in domo seruauit sibi inpius. diues dormiet et non adiciet: quia post mortem non adiciet ad ipsas inpietates diuitias. oculos suos aperuit, et non est: in resurrectione enim non inueniet se ipsum diuitem, quod putauerat. tollet eum aestus, et abibit: aut aestus maris tribulatio saeculi aut aestus quo arescunt herbae, quae radicem non habent. et uentilabit eum de loco suo: aut de spe sua aut deus eum uentilabit de loco suo.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 27.1-20","label":"27.1 to 27.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 27.35-39","label":"27.35 to 27.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/27.35"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}