{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 29.21-43","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 29.21-43","ref":"29.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.21.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":284,"text":"quia auris audiuit et beatificauit me: populus quem non cognoui seruiuit mihi, in obauditu auris oboediuit mihi. et oculus uidens me declinauit: Iudaeorum non credentium. et os uiduae benedixit me: eius animae quae diaboli coniugio renuntiauit. ecce ferebatur mortuus filius unicus matris suae, quae erat uidua. et uestiebar iudicio sicut chlamyde: in praeferendis spiritalibus carnalibus nesciat sinistra quid faciat dextera tua, id est, qua intentione operetur; operta enim sinistra dextra exerta est in uestitu chlamydis: quod facit. qui recte iudicat quo sit referendum quod operatur. iudicium quod non noueram exquisiui: ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te; quid nobis erit? dicit felicitatis suae fuisse, quod habuerit a quo quaereret de futuro iudicio. confregi molas iniquorum: ut iam non deuorarent plebem de cibo panis. aetas mea senescet <et) sicut arbor palmae multo uiuam tempore: prolongabitur, et ero sicut arbor palmae in honore sempiterno et celsitudine et rectitudine. et ros morabitur in messe mea: ex quo seminatur et germinat ager, messis dicitur. gloria mea noua mecum, id est: noui testamenti. et arcus meus in manu mea gradietur: faciam quod praecipio. et in sermone meo non adiecerunt: perfectionem euangelii significat; nam sermo synagogae datus indiguit adiectione. sed gauisi sunt cum loquerer eis: quia prior locutio timorem habebat, sequens caritatem. quodsi et riderem ad eos, non credebant: de his quae in parabolis ita loquebatur, ut non intellegeretur, non tamen sicut uerba sonare uidebantur, uana dicere putaretur. hic est risus Sarae, qui significabat omnia eos in prophetia fecisse: unde qui figurate aliquid dicunt. elegi uiam eorum et sedi princeps: aut suscipiendo mortalitatem aut cum publicanis et peccatoribus conuiuando, sed ita. ut princeps eis essem ad salutem. et habitabam sicut rex cinctus fortibus: qui suis dimissis eum secuti sunt.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 29.1-20","label":"29.1 to 29.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 29.44-45","label":"29.44 to 29.45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/29.44"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}