{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 3.26-55","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 3.26-55","ref":"3.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":282,"text":"cum regibus honoratis terrae: in ecclesia. qui gloriabantur in gladiis. unde est: et gladium spiritus, quod est uerbum dei. aut cum principibus, quibus multum fuit aurum: sapientia. qui compleuerunt domos suas argento: eloquio domini. aut tamquam abortiuum prolapsum de uulua matris: ut numquam emineret. aut tamquam infantes qui non uiderunt lucem: ad nobilitatem aliquam non peruenerunt. ibi inpii deposuerunt furorem suum: in morte ab hoc mundo. ibi requieuerunt fatigati corpore: aut fatigati corpore, non animo, aut finem corporalium consecuti. non audierunt uocem exactoris: iudex tradet te exactori inde est; hoc est: donata illis esse peccata; de inpiis quippe dicebat. pusillus et magnus ibi est: de uno dictum puto bene intellegi secundum illud, quod qui se humiliat, exaltabitur. et seruus non metuens dominum suum; siue secundum illud: uis non timere potestatem? bonum fac, siue secundum illud: consummata dilectio foras mittit timorem. ut quid enim datur eis qui in amaritudine sunt lux? peccatorum honor. et uita animabus quae sunt in doloribus? in dolorum materia, hoc est: in peccatis. quae desiderant mortem et non contingit illis: adeptionem fructus peccati. mors uiro requies, cuius uita abscondita est: uel quia coram deo uel quia paucis nota. de ea uero iam morte accipiendum, per quam morimur mundo; in illa enim non est requies. conclusit enim deus aduersus eum: non eum dando in desideria cordis sui. ante escas quippe meas gemitus adest: ante gaudium ciborum dei tribulationes praecedere. et fleo coartatus timore: uidens quia euitare non possum quae timui. timor enim quem uerebar uenit mihi: aduersa quae de misericordia dei ad correptionem fiunt. neque in pace neque in silentio neque in requie: falsa enim fuerunt, propter quae timebat. uenit enim mihi ira: uindicta, secundum quam iustus uix saluus fit.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 3.1-25","label":"3.1 to 3.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/3.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 4.1-23","label":"4.1 to 4.23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/4.1"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}