{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 36.37-54","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 36.37-54","ref":"36.37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.37.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":276,"text":"inpios uero non faciet saluos, eo quod noluerunt scire dominum: hoc ad gentes magis uidetur pertinere. et cum monerentur, inoboedientes erant: hoc ad Iudaeos et omnes qui eis per inoboedientiam similes sunt etiam in ecclesia. et hypocritae corde ponent furorem: quo dominum crucifixerunt. non clamabunt, quia ligauit eos: honore nominis super omnes gentes. moriatur ergo in iuuentute anima eorum: in superbia, qua se extollebant ueluti de meritis operum suorum. et uita eorum uulneretur ab angelis: commodius accipitur a nuntiis ueritatis, quorum aliis odor uitae in uitam, aliis odor mortis in mortem. quod tribulauerint infirmum et inualidum: illud infirmum dei, quod fortius est hominibus. iudicium uero mansuetorum statuet: ipse dominus exemplo mansuetudinis suae differens etiam uindictam imitantium se, sed tamen certo futuram. et quia decepit te ab ore inimici abyssus: decepit, sicut uisum est persecutoribus eius, profunditas huius saeculi Christum ab ore falsi testis; ad ipsum enim dominum conuertit sermonem. effusi subter ea: subaudiendum \"deceperunt tela: grauati enim terrenis cupiditatibus subter abyssum effusi dicti sunt. et descendit mensa tua plena pinguedine: sacramentum corporis et sanguinis eius, panis qui de caelo descendit. non deficiet iustos iudicium: quamuis edant pauperes et saturentur ad imitandas passiones domini. parati de plenitudine caritatis, non tamen ideo non facit iudicium ipsorum cito. et ira super inpios erit propter inpietatem munerum quae accipiebant iniquitatibus: omnia munera dicit quaecumque commoda temporalia. propter quae commoda iniquitates fiunt. non te auertat uoluntas an i mi: domino dicitur non monentis auctoritate aut iubentis audacia, sed locutione prophetiae per imperatiuum modum futura praedicentis, sicuti est: accingere gladium tuumsuper femur, potentissime. a precibus in firmorum, cum in necessitate fuerint, clamantium: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius?","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 36.21-36","label":"36.21 to 36.36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.21"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 36.55-72","label":"36.55 to 36.72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.55"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}