{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 37.1-18","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 37.1-18","ref":"37.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":297,"text":"Sed et in hoc obstupuit cor meum: admiratione. et euulsum est de loco suo: de terrenis rebus, quibus delectabatur, ut sursum habeatur ad dominum. audite sonitum terroris et uocis eius: hinc eum adparet ista in spiritu dicere; nam incipit dicere cur euulsum sit cor eius de loco suo, auctoritate scilicet euangelii per totum orbem terribiliter sonantis: paenitentiam agite; adpropinquauit enim regnum caelorum. et strepitu oris illius exeunt: ad eos utique qui foris sunt in delectationibus rerum uisibilium. subter uniuersum caelum circuit, et lumen eius in finibus terrae: dum ecclesia per omnes gentes diffunditur. post eum fremet uox: post primum aduentum eius nouissima tuba secundi aduentus eius in claritate tonabit. in sonitu superbiae suae: superbiam pro celsitudine posuit, quia primus aduentus in humilitate fuit. et non poterit inuestigari, cum audita fuerit uox eius: nunc ergo quaeratur dominus, dum inueniri potest, hoc est comprehendi ad salutem per fidem non fictam; tunc enim non poterit, cum uenerit iudicare et audita fuerit uox eius dicentis: ite in ignem aeternum, quoniam sera tunc erit et infructuosa infidelium paenitentia. tonabit fortis in uoce sua mirabiliter: quia non fortitudinis eius, sed infirmitatis nostrae ex participatione mortalitatis uox illa fuit primi aduentus eius, de quo dictum est: quod infirmum est dei, fortius est hominibus. fecit enim magna quae nesciebamus: haec in primo aduentu; et ideo postea ad exigenda quae dedit iudex uenturus est. quae nesciebamus autem dictum est ex persona eorum, quos latuit diuinitas domini, infirmitatem carnis intuentes. praecipiens nubi: esto super terram: carni suae, ut per sacramentum accipiatur in memoria eius ad imitationem humilitatis et formationem caritatis. et tempestas pluuiae et tempestas imbrium potestatis eius: est enim nubes quidem super terram; sed quando exprimatur ad inriganda corda per pluuiam imbresque sermonis, quod fit cum sacramenta intelleguntur, non in nostra, sed in ipsius potestate est.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 36.90-93","label":"36.90 to 36.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/36.90"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 37.19-35","label":"37.19 to 37.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/37.19"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}