{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 38.14-37","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 38.14-37","ref":"38.14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.14.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":278,"text":"sicut Iob, sicut Paulus, sicut ecclesia, sed etiam iustificans tamquam unigenitus a patre, plenus gratia et ueritate. ad insinuandam ergo differentiam diuinae humanitatis eius, in quo princeps huius mundi nihil inuenit, quia in passione, quae non rapuit. tunc exsoluebat, et iustificationem sanctorum per peccatorum remissionem, quibus sanctis in unum redactis fit corpus eius ecclesia, cuius et particula est Iob secundum historiam quia iustificatus et figura uniuersae, per prophetiam incipit dicere quae dicturus est. ubi eras cum fundarem terram? utrum quia nondum erat, an quia non per eum fundata est, sicut per unicum filium? et terram istam, an ipsam ecclesiam? ipsa enim accepit lapidem angularem, de quo mox dicturus est. indica mihi, si nosti scientiam: haec enim quae a domino pro nobis temporaliter gesta sunt, ad scientiam pertinent. quis posuit mensuras eius si nosti? secundum distributionem donorum spiritalium. unicuique enim nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. propter quod dicit: ascendens in altum captiuauit captiuitatem, dedit dona hominibus, quia si totum corpus oculus, ubi auditus? secundum mensuram quippe uniuscuiusque partis incrementum corporis facit in aedificationem sui in caritate. aut quis est qui induxit super eam funiculum? ut eam faceret hereditatem suam distinguens ab eis quibus dicit: non noui uos. nouit enim dominus qui sunt eius. aut super quo circuli eius fixi sunt? quia constringunt eam, ne dissoluatur, diuini libri fixi super dominum; quia quisquis eos sine illo interpretari uoluerit, fluitet atque erret necesse est. quis est autem qui misit lapidem angularem super eam? quem reprobauerunt aedificantes. quando facta sunt sidera simul: simul baptizata tot milia uerbo uitae inter peccatores tamquam in tenebris fulgentia. laudauerunt me uoce magna omnes angeli mei: euangelistae. conclusi portis mare: populos amaricantes amore terrenorum.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 38.1-13","label":"38.1 to 38.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 38.38-58","label":"38.38 to 38.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.38"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}