{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 38.240-254","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 38.240-254","ref":"38.240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.240.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":199,"text":"nam si pauidi non essent. quis subsisteret? pauent autem illius imperium, sub quo exclamarunt: quid uenisti ante tempus perdere nos? et quemadmodum de porcis manifestum est, quod in eos non issent, nisi permissi essent, sic intellegendum est nihil eos in quemquam posse nisi permissos ; permitti autem iustitia, qua reguntur omnia, siue probationis causa siue uindictae uel ad damnationem uel ad correctionem inrogatae. et sedent in siluis insidiantes: non enim quiescit in eis uoluntas nocendi, etiam cum potestas non datur. obseruant autem in insidiis in tam siluosa densitate occasionum carnalium quis capiatur diuinis legibus, id est conuincatur de peccato suo, ita ut eorum escae deputari mereatur. quis autem praeparauit coruo escam? pulli enim eius ad dominum clamantes et errantes et escam quaerentes, ut est in psalmo: et pullis coruorum inuocantibus eum. cui sententiae est locus iste simillimus. nec in malo possunt intellegi, quia inuocant eum. significantur ergo nigri, hoc est peccatores nondum dealbati remissione peccatorum. sed ideo pulli, quia iam humiles, ideo errantes, quia nondum cognouerunt ueritatem, quam tamen pie quaerunt, cum ad dominum clamant. praeparari autem potest coruo esca propter eius praescientiam, qui nouit etiam nondum humilem quemque conuersum iri; sed tamen pulli, hoc est humiles ad dominum clamant.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 38.221-239","label":"38.221 to 38.239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.221","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/38.221"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.1-25","label":"39.1 to 39.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.1"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}