{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 39.172-184","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 39.172-184","ref":"39.172","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.172","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.172","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.172.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":159,"text":"audiens talia, id est talia intellegens quanta iustitia et misericordia mecum sic agatur, cum per me ipsum utique nihil sim. quod responsum dabo? id est: quid potero contradicere ueritati? manum ponam ad os meum, id est: tenebo atque cohibebo loquacitatem meam. semel locutus sum, iterum non adiciam: nisi in mysterio accipiatur, quomodo semel locutus est Iob qui totiens locutus est? aut quomodo iterum non adiciet post paululum locuturus? sed locutio hic intellegenda est progressus animae in haec exteriora, quo relinquit deum et ei resistit. unde maior iste progressus etiam clamor in scriptura appellatur, cum dicit deus clamorem Sodomorum ad se peruenisse. cui locutioni atque clamori contrarium est beatissimum illud silentium de quo dicitur. et silebit sine timore ab omni malignitate. bene itaque dicit semel se locutum continua quadam locutione in tota uita ueteris hominis cum esset spiritus ambulans et non reuertens. nunc autem manum inponens ori, ne ultra progrediatur, promittit se non adicere iterum, ne recedat a deo. amen.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.153-171","label":"39.153 to 39.171","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.153"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}