{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 39.26-58","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 39.26-58","ref":"39.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.26.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":290,"text":"sane isti tres uersus non per interrogationem pronuntiandi sunt. quis autem est qui dimisit onagrum liberum? mirum nisi eos per onagrum significat, qui pauci ab omni negotio liberi deo seruiunt. et uincula eiusquis resoluit ? affectionum carnalium atque popularium. posui enim habitaculum desertum et tabernacula eius salsuginem. unde clamet: sitiuit in te anima mea. inridens multitudinem ciuitatis: quam Babyloniam scriptura dicit, perambulantem per latam uiam, quae ducit ad perditionem. et querelam exactoris non audiens: nemini quidquam debens. considerauit montes pascuae suae: magnitudinem reuelationum. et post omne uiride quaerit: omne sempiternum. uolet autem moneceros seruire tibi? superbus dignitate huius saeculi. quia et tales subiugauit Christus et ministros ecclesiae constituit; [i/,vxspa)i; enim unicornis est, quod superbiam significat. aut dormire super praesepe tuum? sicut super illius humilitatem, qui etiam in praesepi est infans positus, requiescitur securitate ueniae peccatorum et obliuione curarum malae conscientiae. et alligabit in loris iugum suum? iugum leue portans alligatum loris, hoc est in auctoritatibus eorum qui carnem mortificauerunt atque domuerunt. unde et Iohannes zona pellicea cingebatur, non asperis restibus peccatorum. aut ducet tibi sulcos in campo? aperiet pectora plebis oboedientis ad obtinendum regnum dei. confidis autem in eo, quia mutata est uirtus eius? ut non uanitatem humanae laudis et honoris etiam in ecclesiae ministerio requirat, sicut requirebat in saeculo. aut dimittes ei opera tua? sicut ille, pro quo se dicit apostolus legatione fungi, exhortans pro Christo reconciliari deo. et credes ei, quia reddet tibi sementem? nihil ex eo suo dominatui uindicabit; sementem quippe dicit opus seminandi. et in aream tuam inferet? ut sit inter illos, quibus ipse dominus praecipit rogandum dominum messis. ut mittat operarios in messem suam, non autem ut sibi uelit aream facere, sicut princeps haeresum et schismatum et quicumque non dei gloriam quaerunt, sed suam.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.1-25","label":"39.1 to 39.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.59-68","label":"39.59 to 39.68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.59"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}