{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 39.59-68","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 39.59-68","ref":"39.59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":275,"text":"difficillimum est enim ut uelit iste monoceros, sed tamen et hoc praestat atque efficit in hominis animo, qui facit mirabilia solus, consilia destruens et omnem altitudinem extollentem se aduersus scientiam dei et captiuans omnem intellectum ad oboedientiam suam. penna struthionum mixta est alis herodionis et accipitris: tardis ingenio, quos significant struthiones, quia uolare non possunt, donatum esse per eius gratiam qui stulta mundi elegit, ut aequarentur ingeniosorum celeritati pariter credentium, qui per has aues quas commemorauit significantur, per hunc uersum intellegendum est. et reliquit in terra oua sua: iam incipit de struthione dicere, id est de his, quos per hoc animal significat. non enim miscerentur pennae eorum tardae alis uelocium auium ad pariter uolandum, nisi spem priorem in terra relinquerent, quam per oua significat. et in puluere calefiunt: quia etsi id quod sperabat in saeculo non adtenderit, plerumque fauentibus amatoribus saeculi, qui pulueri comparantur, prouenit. et oblita est quia pes disperdet ea et bestia agri conculcabit ea: quodsi et aduersa cuiusquam cupiditas et iniqui huius mundi perturbent et obterant spem eius talem, tamquam oua eius quae relinquit in terra, ita non curat, ut tamquam oblita non sentiat. obduruit contra filios suos, ne sint eius: etiamsi iam non spes sit sicut oua, sed res ipsa, sicut filii iam nati, hoc est felicitas temporalis, fortiter contemnit nolens eam suam esse felicitatem, quia illam ueram desiderat. frustra laborauit absque ullo timore: hoc antequamconuertatur; laborat enim spe saeculi sine fructu et, quod est insipientius, sine ullo timore, dum praesumit in rebus incertis. quia despexit eam deus in sapientia et non distribuit ei intellectum: quid enim stultius quam fidere in uanitate et laborare ad adquirenda peritura sine ullo timore amittendi?","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.26-58","label":"39.26 to 39.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.26"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.69-85","label":"39.69 to 39.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.69"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}