{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 39.86-100","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 39.86-100","ref":"39.86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.86.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":320,"text":"aliud est enim minari, quod longe futura sunt supplicia peccatorum, quod est tamquam arcu tela intendere, aliud tamquam manu ad manum gladio uerbi praesentes debellare cupiditates. lanceae hastaeque tremore: quid est quod lanceae hastaeque tremore super ipsum gaudet arcus et gladius? an quia et ipse nisi tremat, hoc est timeat futuram mortem, quam iaculatur diuina iustitia, non potest praesentem contemnere, quam persecutor minatur, ut intrepidam habeat confessionem et praedicet cum fiducia ueritatem, cui non possint inimici resistere; atque ita \"super eum gaudeat\", hoc est per ipsum libere adseratur doctrina dei, per quam minatur inpiis futurum interitum et interficit praesentem iniquitatem? nisi enim gaudium spei nostrae cum tremore damnationis esset, in nobis neglegens esset ipsa securitas et superba praesumptio neque in psalmo nobis diceretur: exultate ei cum tremore. et iracundia euertit terram: apud semet ipsum irascens ad euertendas in se terrenas concupiscentias et timores carnales, quibus quisque a tolerantia passionis auertitur. in hac sententia forte dictum est: irascimini et nolite peccare; cum iracundia enim saluberrima se debet quisque correctione corripere dicens: ut quid tristis es, anima mea? et quare conturbas me? spera in deum, quia confitebor illi. quia enim ore confessio fit ad salutem, statim sequitur: salutare uultus mei deus meus. nec credet, donec clamauerit tuba: ante tempus quippe tentationis, etiamsi euersa est terrena trepidatio, non adparet nec facile credendum est, nisi tempus ipsum tentationis docuerit. cum autem tuba cecinerit, dicet: euge: cum tempus tentationis uenerit, tunc uero placebit ei anima eius, si gloriatur in tribulationibus, quia tribulatio patientiam operatur, patientia uero probationem, probatio uero spem, ut iam non dicat animae suae irascens: ut quid conturbas me? sed glorians dicat: lauda, anima mea, dominum. et procul odoratur pugnam: non quasi in hominibus persequentibus qui uidentur, sed procul, hoc est pro longe ab oculis, sciens quia non est ei colluctatio aduersus carnem et sanguinem, sed aduersus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum, aduersus spiritalia nequitiae in caelestibus, hoc est procul.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.69-85","label":"39.69 to 39.85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.69"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 39.101-117","label":"39.101 to 39.117","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/39.101"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}