{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 9.1-21","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 9.1-21","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.1.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":277,"text":"Verba Iob. uere scio quia ita est: id est quia secundum iniquitates meas haec mihi restituit; sed non sicut uos arbitramini, sed quia nemo est in conspectu eius iustus. non respondebunt ei unum de mille: in omnibus quippe conuincet. qui in uetustatem perducit montes et nesciunt: id est ad infirmitatem, ut est: inueteraui in omnibus inimicis meis. qui uertit eos in ira: irascendo eos uertit, id est, ut aliud inueniant quam appetierant, cum qui se exaltat, humiliabitur. qui commouet orbem a fundamentis: per uocationem, quae facta est, per quam commoti sunt excellentes in mundo. et columnae eius mouebuntur; qui praecipit soli, et non oritur: ut aut sapientia non intellegatur aut qui scripserunt, ut est: signa librum. qui extendit caelum solus: ecclesiam, quae proprie sedes dei est, quam extendit per totum orbem; solus ad significandam unitatem trinitatis. nam utique per filium in spiritu sancto omnia facta sunt. et ambulat super mare tamquam super terram: super terram, id est firmiter confirmans ecclesiam in saeculo uel subiciendo sibi peccatores, in quibus non mergitur, non cedendo tentationibus eorum. si transgressus me fuerit, non uidebo. si altior me fuerit aut celeritate perstrinxerit me, non eum agnoscam: opus est ergo, ut et congruat infirmitati meae et non me deserat. si enim morti tradiderit, quis auertet? morti enim tradit, cum uel transgreditur uel transit, ut nesciatur. haec est mors animae, ut deum nesciat. ipsius enim inauertibilis ira: aliorum enim potest auerti a potentiore. ab ipso subdita sunt cetera sub caelo: excepto ipso caelo, id est rationali creatura, quia si ipsa sibi cetera subdidisset, numquam per ea quae sibi subdiderat puniretur; quia uero deus ei illa subdidit, punitur per ea, quando offenderit eum qui subdidit.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 8","label":"8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/8"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 9.22-43","label":"9.22 to 9.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.22"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}