{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adnotationes in Iob 9.22-43","citation":"Augustine, Adnotationes in Iob 9.22-43","ref":"9.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adnotationes in Iob","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a"},"verse":false,"words":284,"text":"quodsi etiam iustus fuero, non exaudiet me: rogans eum, praesumens de mea iustitia; comparans enim ea his quae apud se sunt incommutabilibus et perpetuis tamquam iniustum me non exaudiet. ergo eius mihi misericordia necessaria est. iudicium eius rogabo: quia ego iudicare non possum me iustum esse. unde est: sed neque me ipsum iudico; qui autem iudicat me, dominus est. si uero inuocauero, et non exaudierit, non credam quoniam exaudiuit uocem meam: cum iudicium eius rogo, si non exaudierit, non credam quod aliquando exaudierit me; occultis enim causis me audiuit, non merito deprecationis meae. ant certe: non credam non me exauditum nunc; aliquando enim exauditus sum. aut ita: quia si exaudierit quod peto, credam etiam exauditum me; nam si non credidero, quamuis fiat quod peto, tamen non exauditus sum, ut signum exauditionis credulitas postulantis sit. ne forte in turbine me conterat? propterea quaero iudicium eius, ne in turbine me conterat. multas enim tribulationes meas fecit sine causa: quorum causa me latuit; aut certe uox confitentis est, flagellis dei confitentis non se esse correctum et idcirco posse turbine conteri, quasi maiori supplicio. non enim sinit me respirare: tam multae sunt tribulationes meae. etenim quia potest, obtinet: uincit, ut uoluntatem eius faciam, non meam. quodsi et fuero iustus, os meum inpia loquetur: si me iustum putauero. uerum tamen auferetur uita mea: quamuis nesciam si inpie egi, tamen auferetur uita mea, ut patiar quae nolo aut non faciam quae uolo. unum est quod dixi: magnum et potentem disperdit ira: id est: propter hoc unum fiunt tribulationes hominibus, ut nemo sibi magnus potensque uideatur praesumens de uiribus suis. quia nequam homines in magna morte erunt: non in mediocri, in qua sunt etiam iusti, cum tribulantur et ab eis deridentur.","prev":{"citation":"Adnotationes in Iob 9.1-21","label":"9.1 to 9.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.1"},"next":{"citation":"Adnotationes in Iob 9.44-62","label":"9.44 to 9.62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adnotationes-in-iob/9.44"},"credit":{"text":"Augustine, Adnotationes in Iob, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa001a/stoa0040.stoa001a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}