{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Quinque Haereses 7.101-135","citation":"Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.101-135","ref":"7.101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.101.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adversus Quinque Haereses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014b"},"verse":false,"words":288,"text":"Simul fructum colligamus, ne dividendo perdamus. Paupertas sollicitum me facit; rogo te, noli foras praeter me colligere, ne incipias spargere. Qui enim mecum non colligit, spargit (Luc. XI, 23). Quasi oblitus sum, cum quo agebam; sed non sum oblitus, interrogo ArialIum, quem desidero esse catholicum. Dicit aliquis: Ad omnia quæ voluisti respondit, in responsionibus illius nihil invenitur adversum: quid amplius quæris? Exspecta, frater, noli facile judicare, habeo adhuc quod interrogem: noli cito te illi committere, responsio claret, virus latet. Quid dixisti, frater?.Equalis est Patri Filius? Æqualis, inquis. Eia frodo vigila, modo manifestabitur quod latebat. Quomodo dicis aequalem Patri Filium? operatione, an origine T potestate, an aeternitate? an forte in utroque? Absit, aquis. Operatione et potestate æqualis cst, non aeternitate: quomodo enim fieri potest v ut genitus sit aequalis ingenito? En adest ille qui mecum quasi cohæres ambulabat, dolus apparuit qui latebat. Mecum possidere putabatur, vult dividere: sed non permitto; prorsus resisto. Leges habent ut testatoris voluntati in omnibus pareatur: si quis contra voluntatem testatoris facere voluerit, careat hæreditate. Sed silent leges inter arma ( Cicero pro Milone, n. 40)? Non prorsus: ad hoc laboratur, ad hoc pugnatur, ut le- Sibus serviatur, Testamentum profero, verba testatoris recito: si est quod dividatur, ibi invenio: si non est quod dividatur, de ipso testamento tibi reswio. Audi quid habet testamentum: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis (Joan. xiv, 27). H:rc est haereditas. Et quis est ipse testator? Lege Testamentum, et invenies. Cum propheta de Domino loqueretur, ait; Magnificabitur tuque ad terminos orbis terræ, et me ipse pax (Michææ v, 4, 5). Gloria in excetsis Deo, et in terra pax hominibus (Luc. II, 14); non divisoribus sanctor, unitatis, sed hominibus bonæ voluntatis. Ipse est hæreditas, ipse est testator, ipsum quæris dividere.","prev":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.62-100","label":"7.62 to 7.100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.62"},"next":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.136-172","label":"7.136 to 7.172","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.136"},"credit":{"text":"Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}