{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Quinque Haereses 7.247-273","citation":"Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.247-273","ref":"7.247","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.247","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.247.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adversus Quinque Haereses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014b"},"verse":false,"words":291,"text":"Si erat tempus quando non erat Filius, ergo fuit tempus quod non fecit Filius. Si fuit tempus quod non fecit Filius, nou omnia per ipsum facta sunt: jam enim erat tempus, quando non erat Filius. Si crat tempus, quando non erat Filius, Joannes evangelista non debuerat dicere, In principio erat Verbum; sed, In principio erat tempus. Joannes dicit, Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 1, 3): sed Arianus contradicit. Dic, Ariane: unde scis quia crat tempus, quando non erat Filius? An forte dicturus es; Et Joannes uude scit, quia in principio crat Verbum? Quia super pectus Domini discumbebat, et inde hauriebat quod in convivio Christi bihebat, quia in principio erat Verbum. Tamen dic mihi, quando in principio erat Verbum (Ibid., 1), vel quando Joannes super pectus Domini recumbebat (ld. XIII, 23), et a Verbo Domini discebat, quia Verbum erat in principio, et Verbum Deus erat: Arius ubi erat? Nescio, si audes dicere ibi erat. Notum est enim et legitur quo tempore natus est, meritoque sit damnatus. Notum est etiam quomodo vise. rit, quomodo mortuus fuerit: et idco non audes dicore de Ario, sicut de Verbo, Et fuit, et est: quia nec tunc fuit Arius, nee modo cst. Sed ut in omnibus excludatur Arianus, audi quid per Salomonem dicatur: Dominus fecit regioncs et fines inhabitabiles sub cœlo. Cum pararet cœlum, aderam illi. Et post pauca: Eratn ego apud illum cuncta disponens: ego eram quando faciebat fortia fundamenta terrae: ego eram cui adgaudebat (Prov. VIII, 26, 27, 30). Sed dicis, De tempore agitur; utrum fUCI'it Filius antequam esset tempus. Audi ipsum per prophetam dicentem: Ex tempore, inquit. Quid est, Ex tempore? Numquid ex quo tempus esse coepit? Non sic, impie Arianc; non sic: scd, Ex tempore, antequam fieret, ibi eram (Isai.","prev":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.205-246","label":"7.205 to 7.246","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.205"},"next":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.274-308","label":"7.274 to 7.308","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.274"},"credit":{"text":"Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}