{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Adversus Quinque Haereses 7.487-515","citation":"Augustine, Adversus Quinque Haereses 7.487-515","ref":"7.487","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.487","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.487","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.487.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Adversus Quinque Haereses","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014b"},"verse":false,"words":288,"text":"Vides ergo tot gentes in unum ' convenisse, et tu requiem quæris? Vides tenebras mundi, et tu lumen abscondis? iVemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Id. v. 15). Ista domus totus est mundus: lucernæ accensio, Verbi est incarnatio: candelabrum autem, crucis est lignum: lucerna in candelabro lucens, Christus in cruce pendens. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Vidisti tu, videamus et nos. Tenebræ sunt, non offendamus in Paganis, uon crremns in hæreticis: luceat nobis lucerna, doceat nos Verbum in carne. Videamus quid dicit Evangelista, videamus si admissum est consilium Petri: Adhuc, inquit, eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube dicens ( Id. XVII, 5 ). Omnes audiamus, nemo aures claudat. Audiant Pagani irrisores, audiant Judæi persecutores, audiant Manichæi phantasmatum somniatores, audiant hæretici erronei litigatores; audiant, et maxime audiant etiam Catholici, fideles Dei cultores. Isti andiant ut instruantur, illi ut corrigantur: aut isti audiam ne seducantur, illi ut puniantur. Quid dicit vox de nube? Hic eat Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui ( Ibid, et III, 47). Ubi estis qui adversamini Filio Dei? Pater dicit, Hic est Filius meus: et tu dicis, Non habet Filium Deus. Tu pagane. quid stas foris et murmuras? Intra huc in scholam Dei, aperi aures cordis tui, audi vocem Domini, et disce Filium Dei. Quid agetis, Judæi, qui occidistis Filium Dei? Quo fugietis, ubi vos abscondetis? Qui montes, qu;e petræ super vos casur:e sunt? Et si in cavernis petrarum vos absconderitis, inde extraham vos, dicit Dominus (Jerem. XLIX, 46 ). Sed et vos venite, intrate, consilium meum audite, desperare nolite: quoniam sunt reliquiæ homini pacifico ( Psal.","prev":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.456-486","label":"7.456 to 7.486","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.456","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.456"},"next":{"citation":"Adversus Quinque Haereses 7.516-551","label":"7.516 to 7.551","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.516","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/adversus-quinque-haereses/7.516"},"credit":{"text":"Augustine, Adversus Quinque Haereses, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa014b/stoa0040.stoa014b.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}