{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Breviculus Collationis cum Donatistis 1.7","citation":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 1.7","ref":"1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.7.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Breviculus Collationis cum Donatistis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a"},"verse":false,"words":255,"text":"Septimo loco recitatae sunt litterae catholicorum ad cognitorem datae, quibus Donatistarum notoriae responderunt, concedentes eis quod petierant, ut uniuersi qui uenerant praesentes essent in eo loco ubi erat futura collatio, cum tamen illic ex catholicis episcopis illi soli adessent, quos edicto suo cognitor definierat, ut, si aliquis tumultus existeret, quod catholici ualde metuebant, non illis imputaretur qui paucissimi adessent, sed eis potius qui multitudinem suam praesentem esse uoluissent. in eisdem litteris etiam tota ipsa causa comprehensa est, ut ostenderetur ecclesia catholica non esse pars Donati, sed illa potius, quae per totum mundum fructificaret et cresceret incipiens ab Hierusalem secundum sacram scripturam, et quia nihil ei praeiudicarent, quicumque in ea mali fuissent diuino in fine iudicio separandi, et quia nec in ipsum Caecilianum maiores eorum aliquid probare potuerunt, qui iudiciis ecclesiasticis et maxime imperatoris, apud quem ab eis fuerat accusatus, innocens inuentus et pronuntiatus est. et quia de iussionibus imperatorum, quae pro catholica constituuntur, solent facere inuidiam, commemoratum est etiam de sancta scriptura reges decreuisse in regno suo grauissimas poenas eis, qui blasphemassent deum; commemorata etiam causa Maximianistarum, quos et iudiciis ipsi publicis insectati sunt et ex quibus damnatis quosdam in honoribus integris susceperunt nec ab eis in schismate datum baptismum destruxerunt, quod eos, quibus dilationem dederunt Maximiano communicantibus, dixerunt illius contagio non fuisse pollutos, et cetera quae eisdem litteris continentur..haec autem omnia ideo ibi commemorata sunt, ne forte, si secum cogitassent Donatistae et uiderent, quam malam causam haberet pars Donati, ad hoc noluissent omnes qui uenerant ingredi locum collationis, ut pax atque unitas fieret.","prev":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 1.6","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.6"},"next":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 1.8","label":"Book 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/1.8"},"credit":{"text":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa014a/stoa0040.stoa014a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}