{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.3","citation":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 3.3","ref":"3.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.3.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Breviculus Collationis cum Donatistis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a"},"verse":false,"words":426,"text":"Inter haec etiam de catholico nomine, apud quos potius esset, pauca ab utraque parte inuicem dicta et obiecta sunt, et iussum est principali causae potius reseruari. et post aliquanta identidem cum catholici nominis facta mentione dicerent Donatistae apud se potius esse catholicam, interlocutus est cognitor se interim sine cuiusquam praeiudicio non posse aliter appellare catholicos, quam eos appellauit imperator a quo cognitor datus est, illos autem, quanto magis se esse catholicos dicerent, tanto magis iam causam ipsam remotis morarum interpositionibus agere debere, in qua probare possent se potius esse catholicos. hic Donatistae post tantas moras et tot interlocutiones cognitoris contra eos prolatas, exigentis ut causa potius ageretur atque testantis de legatorum personis uel mandato, quod eis iniunctum est, nec ad causam aliquid pertinere nec sibi aliquid ut hinc requireret fuisse praeceptum, dixerunt, ut, si in legatis uel mandato quod eis datum est manifestando noluissent catholici obtemperare iudicatis, saltem hoc responderent, utrum loco petitorum consisterent, multum mirantibus catholicis, cur eos Donatistae dixerunt in edendo legatorum mandato non parere iudicatis, cum potius contra ipsos tam multis interlocutionibus cognitor pronuntiauerat. interrogauerunt ergo catholici, quibus iudicatis non paruerint, et Donatistis ad hoc non respondentibus interlocutus est cognitor, ad illud, quod de loco petitoris Donatistae quaesierant, catholici responderent. et responderunt se hoc proponere, ut crimina, quae solent Donatistae communioni eorum obicere, uel probentur uel diluantur, ut possit Donatistarum separatio uel defendi uel corrigi. tunc cognitor cum responsionem a Donatistis exigeret, responderunt Afros, qui se catholicos dicerent, alienam causam uelle defendere, hoc est totius orbis ecclesiam, de qua sibi nihil debere praeiudicari, cum inter Afros hoc negotium uentiletur, et expectare potius ecclesiam transmarinam, ut qui uicerint ipsi ad eam pertinere uideantur et ipsi habeant catholicum nomen; sed in fine prosecutionis suae rursus de persona petitoris ut sibi responderetur postulauerunt. hic catholici ad utrumque breuiter responderunt, et quia de personis iam primo et secundo iudicio quaestio fuerit terminata, et quia ecclesiae toto orbe diffusae, cui testimonium perhibet scriptura diuina, ipsi, non Donatistae communicant, unde catholici merito et sunt et uocantur. Donatistae autem responderunt non catholicum nomen ex uniuersitate gentium, sed ex plenitudine sacramentorum institutum, et petiuerunt, ut probarent catholici sibi communicare omnes gentes. quod catholici cum gratissime acciperent et peterent, ut hoc probare permitterentur, rursus illi de mandato illo, quod legatis iniunctum edi sibi petiuerant, quaestionem refricare coeperunt et a causa ecclesiae, quae iam in medium discutienda peruenerat, iterum resilire, modo mandatum supradictum petendo, modo de petitoris persona ut constaret instando, modo ut' de his ipsis quae petierant iudicaret cognitor exigendo, de quibus iam totiens fuerat interlocutus et eos illa frustra petere pronuntiauerat.","prev":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.2","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.2"},"next":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.4","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.4"},"credit":{"text":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa014a/stoa0040.stoa014a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}