{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.36","citation":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis 3.36","ref":"3.36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Breviculus Collationis cum Donatistis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa014a"},"verse":false,"words":149,"text":"Post collationem sane etiam de Cassiano Miltiadi calumniati sunt, quia etiam hoc nomen et in diaconis inuenitur, quos ad praefectum misit Miltiades, et in illis gestis, ubi facta traditio recitata est. quod si in collatione dicerent, facile potuit a catholicis responderi in tanta turba Romanorum clericorum nihil mirum fuisse, si duo uel plures non solum Stratones, sed etiam Cassiani reperirentur, cum in duodecim apostolis non solum duo Iudae, sed etiam duo Iacobi legerentur; nisi forte ipsis licuisset Casensem a Donato Carthaginiensi distinguere, cum timerent, ne maior auctor ipsorum Donatus Carthaginiensis damnatus in Miltiadis iudicio putaretur. et catholicis non liceret in tanta multitudine clericorum Romanorum habere plures similibus nominibus appellatos. falsum enim erat quod Donatistae dixerant, conuenire personas, conuenire loca, conuenire regiones, quando nec loca nec regiones nec ipsae expressae personarum dignitates de utrisque gestis, sed sola nominum conuenientia legebatur, quam in diuersis personis generis humani consuetudo frequentare non cessat.","prev":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.35","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.35"},"next":{"citation":"Breviculus Collationis cum Donatistis 3.37","label":"Book 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/breviculus-collationis-cum-donatistis/3.37"},"credit":{"text":"Augustine, Breviculus Collationis cum Donatistis, ed. Michael Petschenig. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa014a/stoa0040.stoa014a.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}