{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 1.20-41","citation":"Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 1.20-41","ref":"1.20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cantici Magnificat Expositio [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Quanlo autem perspicacius intuentur, tanto ardentius amant, quod vera dulcedo est 1; vera autem dulcedo quanto perfectius sentitur, tanto desiderabilius appetitur. Ad hanc contemplationis lucem Mariae mens elevata fuerat, quae cœlestis patriae dulcedinem in verbis 2, expressit quam ineffabiliter comprehendit. Nam cum se magnificare Dominum perhibuit, vencrandam8 universis aeterni numinis majestatem interna visione contueri se manifeste declaravit; cum vero se in suo exsultare salutari asseruit, gustum se internae dulcedinis percepisse ostendit. Unde utrumque professa est, et Dominum et Salvatorem: ut pro potestate qua omni suae creaturae dominatur, jure metuendum ostendcret; pro bonitate vero, quia misericorditer quosdam salvat, dignum dilectione demonstraret4. Veritas in Domino, et in Salvatore misericordia. Veritas enim ad Dominum pertinet, misericordia autem ad Salvatorem; in veritate servat tenorem justitiæ. Quia autem et quædam errantia gratuito ad vitam colligit, et reparat ad salvationem; propterea magnificamus Dominum, et exsultamus in salutari: quia quibus. est reverenda judicis justitia, dulcis est misericordia 6 Salvatoris, propterea inquit Maria, Magnificat anima ' mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Unus ct idem spiritus et ad se ipsum spiritusdicitur, et ad corpus anima. Spiritus7 naturalem spiritualem habuit admirationem, anima corporalem: quare anima dicitur spiritus, et e converso. Ideo anima humana, quia et esse in corpore habet et extra corpus, anima vocatur et spiritus. Anima dicitur in quantum est vita corporis; spiritus autem, in quantum est8 substantia spiritualis. III qua vita anima perditur, ut spiritus salvus fiat, cum baec vita despicitur, ut postmodum a Deo vita aeterna tribuatur. Sed suo nominavit, quia in salutari suo. Omnipotens enim Deus potestate qua universae creaturæ suae dominatur, Dominus omnium est; sed pietate qua quosdam tantum, et non omnes, ad vitam reparat, Salvator omnium non est.","prev":{"citation":"Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 1.1-19","label":"1.1 to 1.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.1"},"next":{"citation":"Cantici Magnificat Expositio [Incertus] 1.42-44","label":"1.42 to 1.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cantici-magnificat-expositio-incertus/1.42"},"credit":{"text":"Augustine, Cantici Magnificat Expositio [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015b/stoa0040.stoa015b.opp-lat2.xml","quality":"ocr"}}