{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Carmina 489","citation":"Augustine, Carmina 489","ref":"489","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/carmina/489","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/carmina/489","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/carmina/489.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Carmina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/carmina","urn":null},"verse":true,"words":436,"text":"Omnia sunt bona: sunt, quia tu, bonus, omnia condis.\nNil nostrum est in eis, nisi quod peccamus, amantes\nOrdine neglecto pro te, quod conditur abs te.\nOmnia nam, quae sunt, a te sunt, te sine nil <est>.\nHis sine tu, simul es pro cunctis his et in illis.\nHis sine <tu>, quod es, es; non hi sunt te sine, quod sunt.\nAc ne id hi quod tu, nec tu quod hi(==SI), sed in illis\nTotus ades: in te totus, totus et in ipsis.\nHi nam nec sibi nec tibi toti, sed hi sunt hoc\nQuod sunt, in quantum sunt, in tantum sibi toti.\nVt natura docet ratio perceptaque monstrat,\nTotus homo est anima (siquidem hic sibi totus habetur).\nQuicquid abest, extra se nec in se sibi sentit.\nDeficit in toto, cum totus *se sine sibi constat.\nDum stat corporeus, homo semper et hic et ubique\nNon habet in sese aeternos et tempus et actum;\nSic habet hoc nec habet, est et non est etiamque\nTempus habet; uiuit, cum corporealis et ipse est;\nTunc habet, est cum tempore et hoc ipso sine non est.\nCum non corporealis erit, ipsum neque tempus\nTunc habet et non est nec(==NE+C) esse habet hoc, quod amisit(==A-MI+SIT):\nEn homo finit et est non iam homo; sic quoque tempus.\nNon ita, uis animae ut careat semper, sed ubique\nCum noua nempe nouo descendit corpore tota.\nSemper habet et ubique, neque est et habet ubicumque.\nEx quo constat ut est, natura sumpsit ut esset.\nSemper habet, quoniam esse quod est non desinet esse.\nSunt eique modi, qui cuncta sequuntur, adhaesi:\nSensus et ingenium, ratio, mens, perspicua quae\nEt diffusa manet, cum sit in corpore toto;\nEmigrat, ubicumque aciem porrexerit extra\nSubtilique oculo, quoquo se uerterit, astat\nIntuitu mentisque doletque cupit metuitque,\nGaudet, et ista gerit gestu sine corporis ullo\nVt deus immortalis et intrectabile lumen\nPermanet ipsa, deus minime, similis sed in istis\nNonque dei pars sed similis per talia uiuit.\nHoc uero esse quod est numquam desistit adesse.\nIllius igneus est uigor, ex quo corporealem\nInspirando calet massam diffusa per artus.\nCorporeis licet officia gestis uarientur,\nAuditu uisu olfactu tactu quoque motu,\nIlla tamen spirando calet animatque replendo\nOmnia nec *quidam* habet aut nec sumit ab ipsa.\nNamque loco non corporeo concluditur ullo:\nEst incorporea informis substantia quaedam.\nAt deus \"esse\" habet, et fuit, et est semper in illo,\nDispar in hoc, quod cuncta tenet perlustrat et implet,\nTotus ubique manetque patetque et regnat ubique.\nHaec loca sorte capit, sed dispar uiuit in illis:\nSi felix fuerit, hic tunc felicior exstat,\nSi infelix, etiam multo infelicior illic.","prev":{"citation":"Carmina 487d","label":"Poem 487d","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/carmina/487d","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/carmina/487d"},"next":{"citation":"Carmina 870","label":"Poem 870","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/carmina/870","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/carmina/870"},"credit":{"text":"Augustine, Carmina. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/AVG%7Canth%7C484a","quality":"proofread"}}