{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.57-74","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.57-74","ref":"10.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.57.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":282,"text":"Nec in hoc solo crrat, qui putat multum et exiguum quanto debere conjungi, verum etiam si existimet esse contraria; quod fieri penitus non potest. Nam si hæc quodam errore decepti contraria dicimus, fiet ut in una re uno atque codem tempore contraria videantur incidere. Una enim res, et major a minore, et brevis a majore, uno atque eodem tempore poterit nominari: quod fieri nec rerum natura patitur, nee ratio ipsa permittit. Ac propterea corum repellenda sententia est, qui hæc credunt esse contraria. Nec magis in quanto contrarietas, quam in circulo convideri potest. Veteres enim supra et infra propter coeli terræque distantiam contraria sibi esse dixerunt, undequaque versum asserentes terram subter esse, coelum super. Contemplantibus enim nobis naturam rerum, terra, quae videtur in medio, ubique subtus est: nam et antipodes nostri, qui nobis dicuntur figere adversa vestigia, cœlum super se habent. Claret igitur semper terram in iuferioribus constitutam. Deinde iila quoque a physicis juagitur ratio, quod propterea cs diversitate Jocorum terra coelo contraria est, id est illud semper sursum, h.cc deorsum, quod omnia, quae coelum gravia sunt, naturaliter feruntur ad terram; ad coelum vero levari necesse est, quæ videntur esse leviora. Hinc igitur cœlum terramque contraria sibi esse dixerunt; quod hanc deorsum, illud vero superius naturalis necessitas collocavit. Ex hac igitur ratione videtur contrariorum omnium definitio constituta. Dicuntur enim illa esse contraria, quae cum sint ex uno eodemque genere, multo tamen a se spatio separantur. Sed hæc qui asserunt, habent advertere ad aliquid dictis potius debere conjungi. Siquidem supra dici non potest, nisi et infra fuerit dcsignatum. Quod si calumniari quibusdamiibet, supra et infra in categoria magis, quæ ubi dicitur, videri potest: cum enim supra et infra dicimus, ubi aliquid geratur, agnoscitur.","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.38-56","label":"10.38 to 10.56","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.38"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.75-93","label":"10.75 to 10.93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.75"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}