{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.75-93","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.75-93","ref":"10.75","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.75","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.75.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":249,"text":"Sed hæc, ut diximus, garrientium sunt: nos vero in quanto admitti contrarium credere non debemus. Advertere iuterea licet hujus occasione tractatus, aliud esse super et subter naturale; aliud vero quod circa nos. Naturale cnim non potest immutari, nostrum autem migratione hominum commutatur: ut si quis cum in inferioribus fuerit, ad superiora conscendat, aut e superioribus velit ad inferiora descendere; omnia illi, quæ ante fuerant, commutantur, cum descendenti, inferiora quae fuerant, superiora cernantur. Illud quoquc quanto inest, in omni quidem, non tamen in solo, ut non recipiat magis et minus, quod græce dicium est μᾱλλον ϰαί η̄ττοϧ. Bipedale enim cum dicimus, non possumus aliud bipedale magis vel minus dicere. Simili enim modo bipedale secundum est, quemadmodum cl primum. Quod si aliud alio amplius fuerit, jam non bipedalis, sed alterius mensuræ suscipit nomen. Nee numerus magis aut minus sustinet, siquidem tres magis aut minus tres nominare demcntia est. Et tempus non potest esse tempore magis aut minus. Claret igitur his expositis magis et minus in quanto inveniri non posse. Proprium vero quanti, et quod in omni et in solo invenitur, illud est, ut omnia ejus paria aut imparia dicantur. Ut numerus par et impar; non aequalis numerus, si par est; aut si im- - par, non inaequalis dicatur. Similiterque ejus omnia non aequalia, aut inæqualia, sed parra aut imparia nuncupantur. Caetera vero qune ad quantum non pertinent, similia sibi potius quam aequalia nominamus: ut album albo simile, aut non simile dicatur. Hoc enim verbum specialiter iis quae in quanto sunt, videtur infixum.","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10.57-74","label":"10.57 to 10.74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10.57"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 11.1-17","label":"11.1 to 11.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/11.1"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}