{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 18-37","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 18-37","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/18.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":286,"text":"Genus ergo et differentia specie significantur. Sed genus quid sit, differencia autem qualis sit specie possunt agnosci. Species autem est, quam quidam et formam vocanl, quC secundum multa CL differenti, quid sit numero pra dicatur atque cognoscitur, ut est homo. Hoc nomen homines cunctos complectitur, et videtur id facere quod species, quæ dealiquo homine prædicatur, qui numerum in seipso contineat; ut est, hic primus, ille secundus, iste tertius. Ut tamen hæc tria uno exemplo monstremus; Genus est, animal: differentia, bipes, quadrupes: species, homo, equus. Sed ut genus nullum est, quod non habeat differentiam; sic nec differentiam intelligere debemus, quæ species non habebit; ut nigrum et album non habent differentiam, propterea quod ex se species non emittunt. Quæ enim alia species inve\\ niri potest albi vel nigri? Quoniam igitur quid sit genus, quid differentia, quid species, separatum est: ad Aristotelis jam dicta veniamus. Iloc enim docente cognovimus, eorum generum quæ inter se diversa sunt, nec differentias easdem posse esse, nec species. Alia enim et species et differentia est, dum quæritur quid sit, alia dum quale sit, alia dum quantum sit: ut si velis animalis dicere differentiam, dicas volatile, bipcs, gressutum; si velis speciem, dicas hominem vcl avem vcl cquum. Numquidnam et de disciplina eadem differentia vel species dici potest, propterea quod genera diversa sunt, animal et disciplina? Animal enim categoria est usiæ, disciplina categoria qualitatis. Denique illa genera, quæ alterna sibi societate (ἐπά)- ληλα) conjuncta sunt, easdem differentias et easdem species habent, ut est usia, cujus species est animal. Sed idem animal genus est cæteris, ideoque et species et genus dicitur. Quoniam hic igitur duo genera invicem se tenent, quæ Aristoteles quoque ἐπάλληλα nominavit, easdem differentias habent, ut si dicas usian esse animal mortale, bipes, fisus capax;","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1-17","label":"1 to 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 38-41","label":"38 to 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/38"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}