{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 22-38","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 22-38","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/22.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":280,"text":"Ilorum medium nihil est propterea quod aut salutem necesse est, aut ægritudinem humana corpora retinerc. Al ilia quibus est quidem inedium, sed caret nomine, nisi huic oppositorum negatione formetur, suut hac, justus et injustus: est aliquid in medio, sed non habet nomcn; atque ideo utriusque oppositi negatio ei vocabulum creat, ut nec justum, nec injustum dicamus id, quod est medium. Nunc ea opposita quæ per habitum privationemque fiunt, diligentius retractemus: in his namque observari oportet, ut sint utraque in eodem negotio, in eodem loco, in opportuno tempore. In eodem negotio sunt, cæcitas et visio; in videndo enim, et in non videndo consistunt. Hæc et in codem laco sunt; utrique namque et cæcitati et visioni in oculis locus cst. Maxime tamen in his opportunitas temporis quæritur: nemo enim recte calvus dicitur, nisi in eo tempore, quo capillos habere debuerit, non habehit: nec sinc dentibus, quem νωδὸν Græci vocant, infantem quisquam poterit dicere eum cui dentes adhuc ætas parva denegavit. Siquidcm - privatio, quæ græce στιρησις dicitur, hanc vim tenet, ut ostendat quemlibet habuisse aliquid per naturam, et non habere. Inter hæc meminisse nos convenit, aliud esse visionem et cæcitatem, aliud habere visionem et ea esse privatum; ne si hæc eadem esse judiccmus, confundi ratio videatur., Quod si quis hoc dubium putat, aut parum certum, quid quamque rem sequatur advertat. Etenim si esset idem caecus et cæcitas, de uno utraqne dicerentur: dicimus autem hominem caecum; sed homo dici cæcitas non potest: < larct igitur, aliud cæcum esse, aliud cæcitatem. Nee affirmatio et negatio idem est, quod sunt sub affirmatione negationeque cadentia. Affirmatio enim sive negatio, est verbum confirmans aliquid aut negans; alia vero sunt, quæ sub his inveniuntur, ut est, Socratesdisserit, Socrates non disserit.","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 1-4-21","label":"1 to 21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/1-4"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 39-47","label":"39 to 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/39"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}