{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 36","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/36.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":360,"text":"Dicta sunt autem omnia quæ ad quatuor categorias maximas aiqnc difficiles pertinebant: nunc ordo commonet ilL post qualitatem de facere ct pati tractatus habeatur. Quæ duo videntur ex qualitatis fonte clescendere: id namque quod calidum facit, calidum sit necesse est; calidum vero quale esse cognoscimus. Similiter quod calidum fit, passione sui accipit qualitatem: et qui docet, cum docet doctor est, et discipulum facit; uterque autem sive doctor, sive discipulusqualis cst: et catera his similia considerata demonstrant recte has duas categorias praposita qualitate eractari. Hæc duo autem facere et pati multi dixerunt! non posse nisi iis, quae fuerint contraria, provenire. Id enim quod dulce est, dulce non facit, nisi id quod dulce non fuerit. nam si id quod patitur dulce fuerit, per naturam sui alterius dulcedinem quo recipiat, non habebit; no cesse est ergo dulce non esse id quod patitur, ut dulcedinem recipiat alienam: ac propterea cum quoc facit dulce est, et quod patitur dulce non est, necessano dicuntur videri contraria. Nonnulli diversa senserunt, asserenles non posse haec nisi in similibus inveniri, et sub eodem genere constitotis; nec posse aliquid pati vel facere, nisi simile faciat, aut a simili patiatur. Dulce enim et amarum, vel calidum et frigidum, licet contraria videantur, tamen cum sub eodem sensu fuerint, similia esse confirmant. Denique ab alicuis penitusque discretis patiendi faciendive rationem dicunt non posse consistere: ut verhi gratia, quid enim faciet numerus in amaro, vel quid albedo pati possit a numero? Sed haec sit conflictio cæterorum: nobis autem regula illa sufficiat, ut sciamus faccre et pati genere esse conjumeta qualitate discreta. Etenim calidum, quod frigido praestat calorem sui, sub eodem genere est, quo est et frigi- ' dum; sed discrepat qualitate quod calet: et doctos cum docet indoctum, sub codem genere est; sed qualitate discernitur. Claret ergo facere et pati genere esse similia, contraria qualitate. Sed h:rc duo, ut superius diximus, adeo videntur qualitati non modo ordine, sed etiam ratione conjungi, ut eadem recipiant, quæ recipere diximus qualitatem. Namque et contrariclatem non respuunt, quam qualitas recipit; et magis et minus admittunt, quorum qualitatem quoque diximus receptricem. Harum vero categoriarum proprium, quod est graece τδιον, quoniam ipse quoque Aristoteles, omisit, nec a nobis lector inquirat.","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 114-119","label":"114 to 119","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/114"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 10","label":"Chapter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/10"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}