{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 42-57","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 42-57","ref":"42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/42.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":276,"text":"Pallor quoque simili anime passione cousistit, cum perculsa metu nimio ad cordis ulteriora confugit, camque sanguis insequitur, adco ut desertum sanguine, quod esi in conspectu, corpus albescat. Hac animae passio iia a philosophis vcra esse firmatur, ut etiamsi pallor vel rubor in corpore jugiter perseveret, simili passione asserant evenisse. Hæc igitur qualitates si in corpore perseverent, quia secundum eas quales dicimur, ipsæ quoque qualitates passivæ censentur: sin vero ad breve tempus exstiterint, ita ut cito discedant; I a siones eas potius nominamus. Non enim quis si ad tempus iratus est, aut erubuit, aut incaluit, aut refrixit 1. mox ad statum naturæ iterum rediturus, aut rubicundus vel iracundus vel calidus vel frigidus appellari potest, si ad tempus aliquid passus cst. Erit ergo inter passivas qualitates et passiones ista discretio, quod passiones ad tempus exorte facile commutantur; passivae vero qualitates secundum quas quales dicimur, perpetuo perseverant. Quartam nunc qualitatis speciem retractemus, in qua sunt forme et figuræ: et figuræ inanimalibus, formæ animalihus tribuuntur. Figuras cnim tunc designamus, cum vel trigonum, vel tetragonum, vel conum, vel cylindrum, vcl sphæram dicimus; formas autem cum formosos asserimus aliquos vel derformes. In codam qualitatis gcnere sunt, curvitas et rectitudo. Audemus enim εὺθύτητα xxi ϰαμπυλότητα hoc pacto convertere. Ab iis namque rectum vel curvum quidpiam dicimur: lenitudo quoque ct asperitas ct raritas ac densitas, e quibus rarum, densum, le:e et asperum designamus, qualitatum quidem numero sociantur, sed habent alteram interpretationem sui. Siquidem densum coaretationem nimiam conjunctarum partium videtur ostendere; rarum contra, in quo intervallis frequentibus laxior partium videtur csse conjunctio: quinetiam lene illud proprie vidi'tur ostendere, in quo positio partium ita apte pariliterque digesta est, ut nulla carum mensuræ alterius emineret;","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 26-41","label":"26 to 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/26"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 58-72","label":"58 to 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/58"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}