{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 73-96","citation":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 73-96","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/73.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015"},"verse":false,"words":276,"text":"ipsa vero albedo ct nigredo sibi sunt contraria; fusco autem pallidaque contrarium nihil est. Claret ergo contrariorum media, contrarium non habere. Quin etiam qualitas, quæ ex forma vel figura consistit, contrarietatis ignara est. Quid enim quadrato vel trigono, quid circulo vel cono vel cylindro contrarium quis opponat? Regulariter ergo te neamus contrarietatis receptricem qualitatem, nee omnem posse esse, nee solam. Ncc illud cst omittendum, ut sciamus in conlrariis qualitatum, sub eadem categoria esse alterum, sub qua aliud invenitur: ut justitiæ injustitia contraria est; qualitas justitia; ct injustitia igitur qualitas est. Item qualitas cst albedo; quare nigredinem quoque esse qualitatem necesse est. Quo fit, ut regulariter contrariæ qualitates categoria semper eadem vinciantur. Quærentes interra quid sit proprium qualitatis, quoniam contrarietatem suscipere nec solius cst, nee totius, alind perscrutemur. Video cnim magis et miaus, hoc est μα̃λλον ϰαι̃ η̃ττον, in se recipere qualitatem. Namque magis album, vel magis nigrum, vel magis musicum, vel minus musicum possumus diccre. Verum id quoque nee in omni qualitate, nec in soh poterit inveniri. Quis enim prudentiam prudentia prudentiorem possit dicere, vei albedinemu clariorem albedine, vel doctrinam doctrina doctiorem, vel trigono magis trigonum. vel quadrato magis quadratum. Si enim trigonum fuerit, magis esse quam trigonum non potest; aut si magis aut minus fuerit, jam trigonum non erit. Separare tamen placet ac discernere eas qualitates, quae magis et minus recipiunt, ab iis quas hunc gradum comparationis excusent 1. Sit ergo haec regula, qualitates ipsas magis et minus non posse suscipere. £a vero, quæ ex his fiunt, comparata, vel magis recipere posse vel minus: ut eloquentiam magis eloquentiam, seu minus nulius dicere potest; eum vero qui eloquens dicitur, magis vcl minus cæteris.loquentem possumus dicere.","prev":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 58-72","label":"58 to 72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/58"},"next":{"citation":"Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae 97-113","label":"97 to 113","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/categoriae-decem-ex-aristotele-decerpatae/97"},"credit":{"text":"Augustine, Categoriae Decem Ex Aristotele Decerpatae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015/stoa0040.stoa015.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}