{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 19","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 19","ref":"19","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/19","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/19.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":275,"text":"Si autem aliquis insipiens tantum desipiat, ut Deum esse diffidat: hunc solum vere esse, et alia omnia ab ipso hahere esse hac ratione colligat. Omnis substantia aut per se subsistit, aut per -ahud; sed hunc mundum non subsistere qui contendit, hic fatuus in nihilum tendit. Mundum autem non per se subsister constat, dnm eum cœpisse ratio doceat; partibus enim constat. Omne autem quod partibus conjungitur vel in partes resolvitur, ab aliquo utique conjunctionem vel resolutionem patitur.Mundus ergo non per se subsistit; et ideo sequitur creatura sit. Crea tura autem ad aliquid, scilicet ad creatorem refertur; Solus igitur Creator per se ipsum et in se ipso existit: omnis autem creatura per ipsum subsistit.Si enim ab alio esse habet, tunc id Deo majus est a quo hoc habet; quod Deo inconveniens est. Et cum nihil præter Creatorem et creaturam existat, si Deus per se ipsum non hahet esse, necessitate consequitur ut per creaturam existat; quod inconvenientissimum est. Amplius, substantia mundi in diversa genera et se in differentes species dividitur, et in his singulis bonum invenitur. Omne enim utile, bonum: universa quippe utilia considerantur, et ideo singula bona comprobantur. Omne autem bonum aut per se bonum est, aut per aliud. Sed diversa bona participatione unius boni bona esse necesse est; diversitas quippe recipit magis et minus. Nam quantum ad genius, lapis est minus bonum, qui tantum est, et non vivit (a), lignum magis bonum, quod cerscendo vivit; equus illo melius, qui vivit et sentit; homo illo præstantius, qui vivit, sentit, et ratione discernit. Restat igitur his maxime et summe bonum, de quo Deus, de quo quasi de fonte cuncta bona profluunt, et in eumdem cuncta refluunt.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 18","label":"18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/18"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/20"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}