{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 20","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 20","ref":"20","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/20","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/20.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":189,"text":"Hic solus vere est; et ideo veritas est. Omne enim quod est, verum est, quod vero non est, falsum est; sed Deus vere est, igitur veritas est (b). Creatura autem ei collata quasi non est: et idcirco. quasi falsitas ad veritatem est. Omne enim quod ex nihilo esse cœpit, i, nihilum redigi poterit: sed omnis creatura ex nihilo a Deo producta, ad aliquid esse est perducta: gitur si ei comparatur, ad nihil esse comprobatur. Nulla ergo mens Deum esse dubitat, per quem alia cuncta esse considerat. Hujus essentia est vita. Omne enim quod est, aut vivit aut vita caret; omne autem quod vivit, aut per se vivit aut per aliud: sed Deus per se ipsum et in se ipso vivit, et aliis omnibus vivere tri-aix buit; igitur vera est vita et vitalis veritas. Se ipsum quoque et totam facturam suam sapit et intelligit, cui nihil aliud est sapere, quam vivere et esse; igitur sapientia est. Se ipsum etiam et omnem creaturam diligit; qui justitia est: et hanc justitiam1 non aliunde accipit; igitur justitia et dilectio existit. Initio et fine caret, præteritum et futurum non habet; igitur æternitas est.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/19"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 21.1-19","label":"21.1 to 21.19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/21.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/21.1"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}