{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 59","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/59.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":305,"text":"CAPUT XXVIII. An homine non peccante fuisssent mutabiles. Quod Deus ubique et quomodo. Fugatis tenebris de Structura sacræ ædis, jam ad dissolvendas machinas contra eam erectas accigamur. Deum alicubi esse substantialiter,et ubique potentialiter, repugnat firmitati totius jam elaboratæ disputationis et subruitur impulsu evidentissimæ, rationis. Si enim alicubi et non ubique substantialiter est, tunc circumscriptus est et localis; et si localis est, tu e corpus est; et si est corpus, concluditur non esse Deus. Amplius, si Deusluco continetur, tunc locus qui enim continent, major et melior est illo: major, quia Deum includit; melior, quia tantum bonum continet. Porro si in cœlo est substantialiter, in mundo autem potentialiter; tunc aliud est ejus essentia, aliud potentia; et sequitur quod hæc potentia ei accidenti evenerit, quod superius ratio a facie veratis repulit. Si autem dimiius est in cœlo, et dimidius in mundo; tunc creatura continet Creatorem, et iucludit in se suum factorem.Si autem aliquando est in cœlo, aliquando in mundo; tunc mutabilis convincitur, quia de loco ad locum movetur. Amplius, (a) si Deus aliquando est in cœlo et non in nundo, tunc ibi tantum aliquid est ubi ipse est alibi autem nihil est; ubi enim Deus non est, ibi nihil est. Si vero per singula loca est divisus, tunc constat partibus; et sequitur quod sit passibilis qui per loca est divisibilis, sed etiam solubilis: (b) omne enim quod partibus constat, dissolvi poterit. Si autem in singulis locis est totus, tunc tot tota sunt, quot loca; omne enim quod uni loco totum includitur, ejus nulla pars in alio loco esse convincitur; et sequitur, quod Deus loco concludatur, qui cuncta pugillo concludere prædicatur. Quod si per vices temporum mutatur, et heri in uno, hodic in si alio, cras in tertio loco commoratur; tunc temporalis est: et jam præteritumamisit, futurum adhuc non habet, sed el cuncta accidentia in eum concurruut.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/58"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/60"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}