{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 74","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 74","ref":"74","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/74","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/74.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":370,"text":"MAC. Si recte perpenditur, nihil prorsus per hominem discitur. Magistri anima tantum commemorando foris plantant et rigant; veritas autem quæ in anima habitat intus docendo incrementum dat (I Cor. III, 7). Sed stultius non intelligit hæc: ratio autem quæ cuncta discernil, facile hæc ita esse comprobabit. Nempe quidquid discitur, melius per visum quam per rmiitum capitur. Nam quantum cæco nato de sole narravero, ipse tamen nescit quid sit sol, quem nunquam vidit; tantum verbis meis credit aliquid esse quod ila vocetur, aut fortasse dubitat quidquam esse in re quod sic nominetur: qui si repente videat, ipso visu solem esse probat, quem audiln scire non poterat. Sic plerique cæci scripturas uoverunl, sed tamen quid sit liber vel littera nesciunt; quorum oculi si suhiio aperiamur, et libro coram posilo quid sil quod vident, mirantur, et visu discernunt I quod auditu non potuerunt. Porro si alicui illorum dixero, talis littera, A vocatur, et talis, B nominatur; mox introrsus recurrit, veritatem consulit, ei verum csse probat qnod audit. Quid ergo hunc docui, qui nec prius auditu, nec postea visu scire potuit quid littera esset, nisi veritate imus docente, et visu foris probante hanc edisceret? Ego tantum sonos verborum protuli; ipse vero verba et res per vel'lIa signilicalas veritate intuS examinante cognovit. Sic vos quoque, si multa volris de elephante dixero, nescitis quid sil elephas, nisi eum videritis; sic multa de David legimus, ct quasi rufum hominem ct pulchrum aspectu eum novimus, qui si ad praesens intraret, num illum agnosceremus? Puto minime. Quare? Quia a magistris discere nequivimus, quod veritate visus non probavimus. Doclores etenim tantum sonos verborum proferunt; auditores autem veritate intus docente, verba mente, res visu discunt. Sic litteras, sic ignotas linguas, sic varias artes discimus, dum sOnos verhorum a præceptoribus percipimus, ros ipsas veritate docente intus consideramus. Sed quid de cantu est dicendum, qui non videtur, scd tantum auditu discitur? Nonne dum vox canentis foris sonat, veritas intus quasi quosdam ascensus vocis in anima format? Igitur niliil omnino per hominem nisi solus sonus discitur; verha autem et res per veritatem in interiori homine habitantem discernuntur 2. Ei sic verissime unus magister prædicatur, a quo quisque interius instruitur. Ea autem quæ a nobis nun videulur, ut Deus et Angeli, tantum esse creduntur.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/73"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 75","label":"75","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/75"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}