{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 77","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 77","ref":"77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/77.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":206,"text":"MAG. Sicut corpus sine anima nihil sentire cernilur, sic utique anima sine corpore nihil corporeum sentire credimur. Corpori quippe admixta per oculos sentit colores, per aures voces, per nares odores. pcr palatum sapores, per tactum vel incessum res tan-ibiles mollitie vel duritia differentes. A corpore vero separata nihil corporeum corporaliter sentit, quasque res in proprietate substantiæ, abstractis accidentiis colorum conspicit, spiritualia quoque suo more senlit. Sicut ergo lumen candelæ nihil confert soli ad Incendum, sic profecto lux solis nihil omnino confert animæ ad videndum. Et sicut nox jubar solis non impedit, sed potius fugit; sic nec animæ aliquatenus obsistit, utputa quam nec anima scutit. Porro anima, aut spirituali luce ipsa nimis præ sole fulgida fruilur, aut horrida peccatorum caliginc obscurata, non noctis, sed propriis ut cæcus tenebris involvitur. Quod autem anima carne soluta corporaliler lucem non videat, hinc constat, quod cum aliqua dictare volumus, vel quidquam facturi disponimus, mox anima exteriores sensus fugil, introrsus sc colligit, in se ipsa intus considerat ea de quibus tractat, et solis lumen nihil ei prodest, sed ctinm ei ad hoc negotium obest: et dum alias attendit, clamosas voccs juxta se non audil. Igitur anima extra corpus nihil corporeum videt vel audit. Quod si facil, tuuc utique acrium corpus induit.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 76","label":"76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/76"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 78","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/78"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}