{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 83","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/83.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":251,"text":"CAPUT XLI. Resurrectionis mortuorum probatio petita ex promissis. Dei. Alia ex animarum æternitate. Nova creatura trifarie dicitur. Disc. Poteritne ratione probari resurrectio mortuorum? MAG. Si ea inconcussa constabunt, quæ superius verissimis argumentis probata sunt; tunc omni repugnantia submota, omnique necessitate admeta, resurectio erit futura. Constitit enim Dcum esse veritatem: veritatis autem verba necesse est adimpleri; quod sit, si non implebuntur, sequitur, quod aut Deus mutabilis sit, aut veritas non sit, quod siimpleri non poterunt, jam Deus omnipotens non est. Quæ cuncta liquet quam absurdissima Deo sunt. Incommutabilis itaque veritas Deus promisit suis dilectoribus plenum gaudium, suis contemptoribus plenum suppliciurn, quod utrumque erit impossibile, nisi sit in anima et corpore; necesse est ergo ut corpora resurgant, animas recipiant; quatenus secundum promissa Veritatis hi plenum gaudium in anima et corpore habeant, illi eodem modo plenum supplicium recipiant. Amplius si corpora non resurgunt, tunc animæ æternæ factæ non sunt: sed superius probatum est animas factas æternas, ad hoc videlicet factas, ut Deum semper cum Angelis videant, et in hac visione sine fine beate vivant. Beate autem non vivunt, si indumenta, scilicet corpora sua, in sordibus computrescere absque spe recuperationis conspiciunt. Sequitur itaque ut necessario vestimenta sanctarum animarum, quæ stolæ nominantur, per resurrectionem innoventur, et in incorruptibilem gloriam immutentur, quibus animæ indutæ semper beatæ Deum contemplentur; et e contra ut infelices vestes sordidas reinduanl, de quarum fœditate semper doleant. Igitur nun solum corpora innovari, sed etiam communem naturam, quæ sanctis servivit, necesse est in melius commutari; unde babeti. scriptum, Ecce novafacio omnia (Apoc. XXI, 5).","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 82","label":"82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/82"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 84","label":"84","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/84"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}