{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 88","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 88","ref":"88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/88.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":413,"text":"CAPUT XLIV.Quid sit regnum cœlorum, et quod ubique sit. Cur nos nunc non in cælo. Quid sit in illud intrare. Quid inferri. Ad quid visiones corporeæ quibus dam morientibus factæ. Regnum autem cœlorum, id est justorum, non urbium mœnia, non possessionum prædia, non auri et gemmarum copia, non supellex varia, sed justitia et pax et omnimoda gloria in pleno gandio creditur, quod de visione æternæ claritatis, et de societate Angelorum et sanctorum habetur. Deus autem æterna lux, probatus est esse in mundo et extra mundum, infra et supra et in circuitu, undique et ubique. Igitur si regnum cœlorum tatium ratione demonstrante nihil est aliud quam visio Dei, qui1 est fons omnium bonorum; necessario sequitur quod regnum cœlorum sit in hoc mundo, et extra mundum, et in omni creatura, et extra omnem creaturam: unde habetis, Regnum cœlorum intra vos est (Luc. XVII, 21); quia nimirum in Deo consistentes, eum in nobis ipsis, et in omni creatura, et extra omnem creaturam sicuti est cernimus. Idcireo autem nunc extra Deum, vel extra regnum cœlorum dicimur, quia hac visione privamur. Eodem modo et miseri tunc a regno cœlorum excludi referuntur, quia eadem visione ut cæci luce solis privabuntur. Hoc regnum cœlorum, vel hoc gaudium justi intrare scribuntur; quia ineffabile gaudium non capientes, in eo quodam modo obvolvuntur. Quod autem animæ sursum ad cœlum fieri affirmantur, vel etiam inferri putantur; ad visum nostrum dicitur, quibus superiora splendore solis lucidiora noscuntur, et quod aliter non potest hæc res cognosci ab his qui sunt adhuc in carne constituti. Sane animæ carne solutæ non loco moventur, nec in aliquem corporeum locum ducuntur, ut inde Deum contemplentur; sed mox a corpore sequestratæ, Angelis et sanctis associantur, regno cœlorum, quod est visio Dei, intra mundum et extra et undique sine mora fruuntur: sicuti cæcus in sole positus, si oculi ejus aperirentur, confestim luce solis frueretur. Quod autem quibusdam morientibus lux vel formæ Angelorum aut sanctorum ibi videntur, et concentus harmoniæ audiuntur, et ad alta duci cernuntur; hoc propter viventes fieri non dubitatur, ut in Christiana religione corroborentur. Porro frivolum videtur, si animæ illocales de hoc mundo extra firmamentum duci asserantur, quasi ibi sit pulchrius, vel magis ibi sit Deus, cum potius Deus supra et infra, intra et extra æqualiter adesse comprobetur. Animas vero, spiritus cum sint incorporei, corporeis locis includi absurdissimum videtur, præsertim cum omnis locus altitudine, longitudine, latitudine dimetiatur, hisque omnibus spiritus carere bene sciatur. In eo quippe illocaliter manere, et ejus visione frui æstimantur, sicut scientia in anima illocaliter moratur.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 87","label":"87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/87"},"next":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 89","label":"89","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/89"},"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}