{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Cognitio Vitae [Incertus] 91","citation":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus] 91","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/91.md","author":{"name":"Augustine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine"},"work":{"title":"Cognitio Vitae [Incertus]","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa015c"},"verse":false,"words":223,"text":"CAPUT XLVII. Quod sancti non de sensibilibus, sed de summo bono dilicientur. Cœlum cœlorum. Catena virtutum. Concluditur itaque, quod sancti non de sensibilibus rebus delicientur, sed se in summo bono esse, et summo bono in omni creatura et extra omnem creaturam videndo frui glorientur. Si enim quidquam minus quam summum bonum in præmio acciperent, adhuc plus appeterent; et consequens esset, quod plenum gaudium non haberent. Sed cum constet eos plenum gaudium habere, necessario sequitur eos summum bonum Deum habere, et de ejus affluentia; plenitudine omnium bonorum abundare. Quando au- tem cœlum cœlorum legitur, ipse Deus intelligitur; quia cœli vel justi in abscondito faciei suæ a conturbatione hominum celantur (Psal. XXX, 21). Unde scribitur, Habentes thesaurum in cœlo (Matth. XIX, 21), hoc est, in Deo. Ad hoc summum bonum justi quadam catena trabuntur, quæ de virtutibus hoc modo connectitur. In primis fides animam quasi quidam circulus complectitur, fidei spes annectitur, spes dilectione tenetur, dilectio operatione expletur, operatio intentione in summum bonum trahitur, intentio boni perseverantia clauditur, perseverantiæ Deus fons omnium bonorum dabitur. Igitur qui hac catena tractus, hanc turrim scandens culmen ejus attigerit, non solum se veram vitam cognoscere, sed et perenniter in ea beate vivere se gaudebit; quia in ea hujus gloriæ consors erit. DISC. Veræ vitæ et omnium beate viventium faciat te Deus participem, qui nos omnes ad summum bonum perducat. Amen.","prev":{"citation":"Cognitio Vitae [Incertus] 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/cognitio-vitae-incertus/90"},"next":null,"credit":{"text":"Augustine, Cognitio Vitae [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa015c/stoa0040.stoa015c.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}